A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)

Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából

enim magnus Aristarchus, numquam forte horum Scripta excusit. Scilicet ignorat ho­mo ineptissimus, studio me nomina horum reticuisse: ne viderer auctoritate magis, quam rationibus pugnare. Haec si in apricum proferam; pudere affundatur necesse est, si quis in eo sensus sit pudoris. Quum vero ad Theologica venit, crambem centies coctam apponit. Non ergo hoc fini Epistolam illam misi ut meis sumtibus imprimi eu­rem: verum ea solum de caussa, ut hoc modo, meum in Te animum aliquomodo tes­ter. Hoc si Scriptum tale iudices, ex quo et alii aliquid proficere possint: stet res iudi­cio Tuo. Non tarnen facile putem Bibliopolam repertum iri, qui suis sumtibus tam leve Scriptum excudat. Quare si Tibi tanti videbitur, saltern Mspto illi, inter forulos Tuos locum concedas. Testi, meo in Te amori future Eadem ilia occasione et D. Im-Hofio aliquid excudendum misi. Ille vero, ingens pretium operarum suarum exigere videtur. Scribebam illi, ut Msptum illud litteris iisdem exprimeret, quibus in Responsibus Cateches. Heidelb. fuit. Sed is alterius for­máé adhibuit. lü0 Alterum est, quod etsi Msptum hoc, vix aequet molem libelli illius, attamen pro singulis exemplis vult sol vi 10 cruciferos. Ego vero ea lege imprimi nolo, ut ipse debeam deinde vecturam exemplorum Basilea ad nos procurare. Verum si et expedire velit exempla, quorsum Catech. a se impressae deferri curaverat, turn sub hac conditione, id quod petet ac justum erit pro operis eius et impensis, statim pre­tium solvam. Per Te ipsum facile vides, quot molestiis me induerem, si vecturam exemplorum a Vobis usque ad nos, in me reciperem. Те igitur maiorem in modum rogo, iubeto D. Im-Hoffium Те convenire, ac eum de his certiorem facere. Is me, quae sit eius mens, litteris ad me datis edocere poterit. Est praeterea, quod rogatu Collegarum meorum ad Те perscribere, me oportet. Probe recordaris quo fini 111. Boss­vetus in Gallia Expositionem Catholicae Fidei, Saeculo Superiori conscripserit. 1 ' 1 Hie liber passim apud nos recuditur, et nostris dono datur offertur. Cui fini id fiat, probe intelligis. Sed cum mediocriter docti e nostris, saepe non habent quid opponant. Simul cernis, quam grave periculum multis immi neat. Non me fugit Illustr. Arch. Episc. Wake lingua Anglica refutasse, Juricum Gallice. 1 ' 2 Sed neuter est in manibus nostris. Forte et alii non infeliciter in hac Palaestra versati fuerunt. Vidimus ea, quae Frid. 3. 1015-1078 Spanhemius Operum Tom 2. do a pagin 1115-1176 ex edit. 1 '"' 3 An. 1703 in fol inseruit. Spanhemii, omnia sunt docta: at sublimia. Stricturae eius eruditae sunt: sed non vi­dentur a tenuioribus posse intelligi. Quare Те omnes Collegae mei (qui Te plurimum salvere iubent) maiorem in modum rogant: quidsi has stricturas, alia veste indueres Spanhemii, id est retenta ipsa re, stilo perspicuo piano ac facili vel ea quae a pag. 1115-1176. habentur, per aliquem bibl. typographum in 8 V0 excudi iuberes: vel si alium nosti, qui accuratius refutasset, eum recudi faceres. Forte studiosi nostri, quan­doque aliquot exempla adferre secum possent et nos rem earn curaremus Tu sane labo­res et operám Tuam, atque Lector Freyianus, nusquam melius impendere poteris. Vale. Hatvani látja azokat a nehézségeket, amelyekkel Becknek új állásában, a Frey­Grynaeus Intézetben meg kell majd küzdenie. Hiszen már bázeli tartózkodása alatt találkozott Becknek több olyan tanítványával, akik háta mögött másképpen viselked­tek, mint vele szemben. De bízik abban, hogy ezek mind megváltoznának, ha az ő 150 Ve. 115. j. 151 Jacques Benigne Bossuet: Exposition de la doctrine de l'église catholique. Paris, 1671. Ebben a században kb. öt kiadást ért meg. BMGC 24. k. Bossuet (1627-1704) Condom és Meaux püspöke, a Francia Akadémia tagja. JAGL I. 1275-1276. 152 Wilh. Wake (1657-1737) canterbury érsek és lincolni püspök. JAGL IV. 1778. „An Ex­position of the Doctrine of the Church of England in the several articles proposed by Monsieur de Meaux ... in his Exposition of the Doctrine of the Catholic Church." London, 1686. Még ebben a században négy kiadást ért meg. BMGC 251. k. 678. 153 Friedrich Spanheim vagy Spanhemius (1632-1701) leideni professzor. ADB 35. k. 50. és kk. Itt „Specimen strictarum ad libellum nuperam Episcopi Condomiensis ..." (Lugduni Batavorum, 1681) с munkájáról van szó. BMGC 227. k. 51. 536

Next

/
Thumbnails
Contents