A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)

Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából

tarnen optime meritus fueras: quam abiecte de Te senserint, et indignissime quando­que locuti fuerint? At si isti belle eruditi, inter forulos meos, Litteras discipulorum meorum, quos quandoque satis magno numero ad Те mitto, et in iis praeclara Tua elogia legerent: vel desinerent posthac in angulis mussitare, vel vero uti mos fert, huius farinae hominum, in furorem verterentur. Ubi quis multa bile refertum habet stomachum. Si hie copiose vomat: nosti spem certiorem esse, curatum iri. Sic multorum phrenitis curari solet. Certe multorum ex Discipulis meis, et tarnen egregie docto­rum Juvenum, ingenuam confessionem, legere possent Invidi illi, Tui solius caussa in Academia vestra morari; Те solum in re Theologica decus Academiae illius tueri. Sed plura non addo in quod nee Tua modestia ut scio pateretur; sed nee ego ipse facile nisi provocatus scribo. 145 Per hos tredecim annos, nosti nihil huius generis ex calamo meo fluxisse. Quod labores meos adtinet, eorum nonnulla sunt fere Tuis similis. Conspecto libello Tuo id est Fundament. Theol. Nat. et Revelatae, exceptis tribus capitibus libelli Tui ultimis, non sine insigni voluptate videbam, Theologiam Naturalem, me eadem via et modo, quo Tu usus fueras, discipulis meis tradidisse. In Ethica et Jure Naturae quoque docendo, satis amplus guandoque se offert campus uti pulcre nosti, quasdam Theologiae Revelatae partes at Capita illustrandi. De re autem nostra Ecclesiastica quo sint eae loco? bene coniicis та 6e eloi fioi ággijra. - Si quid de nobis adcu­ratius cognoscere velis; habes bene multos, per quos longe plura accipere possis, quam velles aut optares. Precibus Sane. Vestris et reliquorum in Opere Domini con­servcrum nostrorum, nunc, si quando, indigemus. Forte et Junior Canaanius, 147 iam Vobis ultimum vale dixit. Hie si consiliis meis paruisset: biennium apud vos exegisset. Ille vero, citius fundum crumenae excussit. Et tarnen Patrimonium satis amplum ei non deest. Sed forte ex studiis quaedam neg­ligere mavult: quam eorum gratia aliquot signatis metalli frustis carere. Viderit si viles testas, Sapientiae anteponat. Dolendum tarnen est, factum juvenis optimi. Inge­nium enim satis nobile et disciplinarum capax. Judicium simul subactum a Deo acce­pit. Haec dona Dei non modo amplius locupletare oportebat. Mscriptum vero meum de Praesentia Reali etc. quod per ipsum accepisti non alio fine ad Те misi, quam ut videres, nee me prorsus otiari. Adtamen Scriptis talibus eris­ticis, nollem famam aucupari. Invito mihi illud CI. adversarius extorsit: 148 id quod ex initio Epistolae meae intelligere potuisti. Defensionem ille iam Epistolae suae con­scripsit. Haec nuper ad me perlata est. In ilia is superbe, ut cum homine indocto ac rudi, immo nullius lectionis mecum agit. Et quoniam Solidae responsiones eum defi­ciunt, stillo mordaci et calumniis me exagitat. Praevidi id futurum. Notum est, anus loquaces, virium defectus, garrulitate linguae et scommatibus supplere consuevisse. Ego vero ineptiae eius contemno, cum videam nihil novi eum adferre, quod a me non sit solide confutatum. Forte tarnen in gratiam quorundam amicorum, qui me rogant ne mihi desim, stricturas quaedam adiiciam. Hinc inter reliqua noscere poteris hominem, quod cum ego de Viribus Corporum, nunc Newtoni, mox Leibnitzii, Bernoullii, Her­manni, Keilii, 's Gravesandii, Muschenbrockii 149 verbis aut sententiis usus fuissemr turn is ea, tamqum mpilooocpibc, dicta et scripta exsibilet, confusionis accuset. Hie 145 Valóban a levelezés a folyó 1761. évtől eltekintve egyre gyérebb. 146 „Fundamenta Theologiae naturalis et revelatae." Basel, 1757. Az előszót 1757. márc. hóban írta. STKB 22. 147 Kármán Józsefről vö. 134. i. 148 Az ismeretlen pozsonyi pap. 149 Newtonról lásd 91. j. - Gottfried Wilhelm Leibniz (1646-1716) filozófus és matema­tikus, az integrálszámítás atyja. Egyik tana a velünk született eszmékről sok vitára adott alkalmat. ADB 18. k. 172. és kk. 1. - A Bernoulliakról lásd 113. j. - Jakob Her­mann (1678-1733) Padovában, az oderai Frankfurtban, Szentpétervárott matematikát, és 1731-től etikát adott elő. STKB 179. - Valószínűleg Joh. Keill (f 1721) angol orvos, matematikával és filozófiával foglalkozott. Newtont védelmezte, Bernoullit és Her­mannt támadta. JAGL II. 2056-2057. - W. /. s' Gravesandiról lásd 96. j. - P. Mu­schenbroeckről lásd 20. j. 535

Next

/
Thumbnails
Contents