A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)
Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából
cogitavi. Quicquid enim multis sudoribus et vigiliis, in usus Eccleasiae futuros mihi comparavi, aut si quid in litteris Divinioribus excolendis, Historiis, antiquitatibus, arte critica, veterum Patrum lectione praestiti; haec cunctae video me raro attingere posse, aut etiam in Spem futurae oblivionis me didicisse, satis experior. Bibliothecam etiam meam, quam non modicis sumtibus, ex laboribus veterum Theologorum quos Patres adpellant, nee non Primorum Reformatorum, et post hos Theologorum Praestantissimorum collegi inutiliter haerere video. Quare cum illinc a puero, stúdium ardens ac desiderium Ecclesiae Dei serviendi animum meum ussit; horum recordatio sic animum meum adfligit, ut quamquam in munere meo et disciplinis quas publice doceo, ceteris omnibus satis faciam,- mihi tarnen ego ipse nunquam satis facio. Cogitavi igitur de hac professione abdicanda, ut sic vei privátam vitam agerem, et mihi meisque Musis imposterum canerem vel vero alicui Ecclesiae quae forte laboré meo se indigere iudicabit, operám meam addicerem. Hucusque animi pendeo, quid mihi et Ecclesiis nostris magis expediat. Forte non difficulter Collegium hoc Professorem reperiet, qui meo exemplo non modo Mathesin et Principia Astronomiae, sed etiam universam Philosophiam iuventuti tradat. Equidem cum probe viderem, res nostras angustas, vix paucis his Professoribus alendis sufficere, id operám dedi, ut solus ego id praestarem, quod alibi plures Professores, insignibus Premiis ad id invitati publice perficiunt. Intra enim hos sex annos, fere tertium totam Philosophiam absolvi. Orsus inde ab História Philosophica, Logicam, Ontológiám, Cosmologiam, Psychologiam, Theologiam Naturalem, Ethicam, Jus Naturae Physicam Experimentis confirmatam, Arithmeticam, Geometriám, doctrinam de Usu Globorum, iuventuti nostrae quorum numerus supra trecentos, uti etiam nunc in Acroaterio adesse solet, publice tradidi. Taceo quasdam etiam partes Matheseos mixtas non fuisse a nobis prorsus neglectas Quamquam vero in his omnibus, exemplis Derhami, Nieventytii, Raji et aliorum, 89 abunde reperire potui, in quibus DEUM et eius opera admirarer, venerarer ас ex quorum seria meditatione, Auditores meos, imprimis Theologiae studiosos ad Deum ex his omnibus agnoscendum colendumque, manu ducerem, et adverses hostes Religionis sanctionis armarem: tarnen diffiteri nequeo, longe maiore cum voluptate, solem ilium iustitiae Christum, tubo Malachiae 90 et aliorum Prophetarum, quam Hugeniano vel Nevtuniano 91 naturalem solem spectare me consuevisse. Vides nunc nisi fallor pectus meum, et quamquam nihil amplius addam, tarnen credo satis intelligis, quae me faces intus urant. Quern igitur praesentem docuisti, et nihil tale meritum, non dilexisti sed amasti, deliberantem consilio iuvisti: hunc etiam nunc, te rogo, absentem favore tuo complectere, et consilium petenti ne deneges. Pluribus Те rogarem nisi animum tuum nossem. Venio nunc ad alia quae cuncta etiam operám tuam ac manus auxiliares requirunt. Infelix ille. Fr. Török, 92 qui Bibliorum editionem Hungaricam apud von procuravit anno hoc exemplaria 318. i. e. trecenta decern et octo per samsonium et alios nitidissima compacta. Tropaviae in Silesia amisit. 93 Quantum hie damni Ecclesiae nostra passae sint, facile colligis: sed ille Török qui ab Imhofio exemplaris emerat et compingi fecerat, fere ad incitas redactus est. Errore sodalis alienus factum fuit, ut Mercator Wratislaviensis 94 cum ceteris mercibus etiam haec bibliorum exempla in Hungáriám mitteret. Nunc tandem res eo devenit apud Aulam nostram, ut non dubia spes sit, libros 89 Wilhelm Der ham (f 1735) fizikus és teológus. Az óra szerkezetéről írt müvével és prédikációival szerzett hírnevet. JAGL II. 87. Bernhard Nieuwentydt (1654-1718) filozófus, orvosdoktor, de matematikával is foglalkozott. Descartes tanainak híve és védelmezője. JAGL III. 343. - Joh. Rajus vagy Ray (1628-1705) angol tudós, botanikai kutatásaival túnt ki. JAGL III. 1934. 90 Malakiás az utolsó kis próféta. Népe bűneit szigorúan ostorozta. Bibliai Lexikon (Bp. 1931.) II. 716. 91 Christian Hugenianus vagy Huygens (1629-1695) az ingaórák feltalálója. A csillagászat és a kísérleti fizika is érdekelte. JAGL II. 1792-1794. - Isaac Newton (1642-1727) kiváló újkori fizikus és matematikus. 92 Vö. 67. j. 93 Troppau, Opawa, Oppava. 94 Breslau, Wroclaw. 523