A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)

Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából

restitutum iri, modo is ad quern libri pertinent, Viennae nomen profiteatur. Verum facile vides, mercatorem Wratislaviensem, id commode facere non posse; quid enim libri Hungarici ad ipsum quodsi autem Fr. Török nomen profiteatur; res conclamata est. Per omnia igitur sacra et salutem publicam Ecclesiarum nostrarum Те ас Ampliss. Passavant Archigrammateum in mecum rogat, velitis id D° Imhof persuadere 95 ut se bibliorum illorum ademtorum Professorem ac Dominum declarer, apud Illustr. Praesi­dem Viennensem mercium ademtarum. Hoc unum ab ipso petit, nil aliud, cetera ei curae erunt. Puto D. Török de hac re, pluribus ad D. Im Hoff scripsisse. Si quid potes apud bonum virum, quaeso fac periculum virium ne hie Törökius qui tantas molestias, labores, itiner sumtus fecit premio omni laboris privetur. D ni Im Hof officium praes­tandum, ipsi soli nihil nocebit; illud vero huic denegatum, damnum non sarciendum adferet. Sane Tu etiam officium praestabis, quod a munere Theologi alienum non est, sic enim spero futurum, ut candela, quae sub modium posita est, tua opera mensae apponatur, et Thesauro in agro abscondito, sed per Те eruto, multi apud nos lucrum faciant. Tandem meminisse potes, Dom. Im-Hof editionem Mspti mei in se recepisse. Misi ei additamenta quaedam et emendationes necessarias. Minoribus tunc ego tubis op­ticis usus fueram, cum librum composui. Nunc etsi liber mihi non displiceat; tarnen utinam liberiorem methodum, non autem illam, quam hodie Germani deservire solent consectatus fuissem. Ceterum qui Boerhavii 's Gravesandii 90 libros, propter mathema­ticam Methodum non fastidiunt; illos etsi repetitiones tarn crebrae Volfianorum os­tendere possint; 9 ' tarnen spero futurum, ut res, oculos eorum in legendo detineant sed dies posterior, prions Magister esse solet. Nunc igitur Dedicatio ilia, quam Anglicae societati de propaganda fide inscripsi, Te iudice stabit aut cadet. Vehementer enim vereor ne cibus in se quidem non malus, non tarnen forte more illo, qui iis receptus est conditus, nauseam iis conciliet. Nosti quam delicatum hoc sit quod agimus secu­lum. Quare nisi tibi grave est, de hac re cum Amicis Tuis loquare, qui gentem illam proprius norunt. Quodsi vos omittendam Dedicationem censetis, iudicio vestro ad­quiesco. De scholiis, operi seu paragraphis subiunctis, non me poenitet si ne ilia ut video ita sunt comparata, quae et stomacho о dvoge^ia, laboranti, adpetitum proritare possint. Quare maiorem in modum Те vir Celeb, rogo, Monitum aliquod ad Lectorem, operi praefigere non graveris, in quo significes, cur tam sero liber in lucem exeat, et me in hoc libro, alia methodo nunc usurum fuisse idei per negotia licuisset. Nisi enim id fiat multi ignorabunt, me Juvenem tentaminis Academici gratia cuicui modi opus­culum illud sit apud vos concinasse. Ad d. XVIII. Decembr. per D. Rever. Fodor, 98 libros omnes quos apud Те deposueram, excepto Marlorati Comment, in N. T. accepi. Utinam Hospiniani Historie Sacramentarie Tomum l mUm et Riveti secundum com­parasses; 19 sic longe gratiores mihi hospites hi venissent. Gratias Tibi ago quas pos­sum pro cura tam diuturna rerum mearum. Etsi vero satis iam diu Те detinui, per vel­95 Franz Passavant városi főtisztviselő. STKB 12. 96 Hermann Boerhaavee (1666-1738) holland orvos, a botanika, kémia professzora a lei­deni egyetemen. Több régi orvostudós, többek közt Vesalius munkáját adta ki. JAGL I. 1178-1179. - Wilhelm Jacob s' Gravesandi (1688-1742) matematikus, Newton barát­ja, Leidenben a matematika és csillagászat professzora. JAGL 2. pótköt. 1588-1591. 97 Christian Wolff (1679-1754) híres filozófus és matematikus. Az értelemnek a világ meg­ismerésében fontos szerepet juttatott, s így a felvilágosodás egyik fáklyavivőjévé vált. ADB 44. k. 12. és kk. 98 Fodor Pálról lásd 69. j. - Augustin Marloratus (1506-1562) ágostonrendi szerzetesből lett református teológus. ,,Novi Testamenti catholica expositio ecclesiastica ..." c. mun­kája 1570-től több kiadást ért meg latin, francia és holland nyelven. JAGL. III. 190. BMGC 153. k. 142. 99 Rudolph Hospinian (1547-1626) zürichi lelkész. „História Sacramentaria" с műve 1598-ban és 1602-ben jelent meg. JAGL II. 1725-1726. BMGC 107. k. 416. - Andr. Rivet (1573-1651) leideni teológiai professzor. Munkái a XVII. század közepén három kötet­ben jelentek meg. JAGL III. 2122-2123. 524

Next

/
Thumbnails
Contents