A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)

Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából

7. levél Debrecen, 1753. dec. 4. Viro Plur. Venerando ac Celeberrimo Jacobo Cristophoro Beckio S. Theol. Doct. et in 111. Academia Basileensi Professori Publico Stephanus Hathvanius S. P. D. Miraberis V. Cl. qui fiat quod a tarn longo tempore nullás a me litteras acce­pisti. Verum quodsi caussam tarn diuturni silentii coram exponere liceret, nullum du­bito, quin culpam hanc omnem facile mihi condonares. Simul atque litterae Tuae men­se Aprili mihi redditae fuerunt, statim consilium D. Imhof cuidam in Transylvania Professori, 77 quem in ista re multum posse coniiciebam significavi, quin litterarum quoque Tuarum exemplum quas 9. Decembr. anno superiore ad me dederas ei trans­misi. 78 Non vana spes me lactaverat fore, ut si propter turbatas res nostras, hac vice nihil a nobis fieri posset, illic ubi cuncta pacata esse existimabam, res ex voto suc­cederet. Verum per certum amicum, qui paucas ante hebdomadas illinc revertit, cer­tius cognovi, ilium non esse tanti, a quo in hac re aliquid posset exspectari. Ceterum qualis ille vir sit vel hinc colligi potest quod me ne responso quidem suo dignatus est, atque haec est inter cetera caussa cur nihil rescripserim, quod ab eo certi quid exspectaveram. Tibi postea nunciandum. Plane de Bibliis edendis num D. Imhof eadem mens sit nescio. Id si est, hoc eius consilium alteri viro Theologo magnae illic auc­toritatis, de quo mihi idem Amicus multa pollicetur perscribam. Quid cum Libello illo meo agatur quem apud Cl. Breitingerum haerere nosti vellem per Те de eo aliquid certi cognoscere. 79 Per certum nostrum, qui nunc apud Turicenses versatur intellexi D. Imhof libellum aliquem Hungaricum velle excudere, quem nostri proberent et excudi optarent. Rev. Joan Frid. Osterwaldi libellum de Oüiciis Communicantium ex Gallico in Hungaricum transtuli, 80 cui Dissert. Werenfelsii in Hoc est etc. adiungi vellem. 81 Si quid certi cognoscerem. Msptum ad ipsum transmitterem. Insuper quid his superioribus mensibus egerimus, quae item impedimento fuerint, cur responsum tarn diu differre debui; a quodam Turicensi propediem intelliges, qui laborem meum Te­cum communicabit et consilia Tua requiret. Excell. tuum socerum humanissime saluto, Vir iste Perillustr. 82 tres ducatos ad me misit Ampliss. Facultati Medicae transmitten­dos, quos Dn Paullus Fodor 83 qui nunc apud vos agit illinc iubebitur tradet. Papius nunc apud nos versatur. Hunc D. Professores ex Collegio nostro proscripserunt, iam reconciliationem cum D. Professoribus et collegio querit, hos enim malevole calum­niatus fuerat. In hoc negotio nostri difficiles non erunt, si modo litteris ad Te datis testetur ipsum putide mentitum fuisse ac simul honeste deprecetur. Hoc verő non quod Tu ad nostros scripseris aut id petieris, sed quod aequum nostri iudicant ab eo postulant. Interea quid ille homo tentaverit ne forte ignores, litteras Bernensium et responsum ad eas hie adiieiam. Quae hoc cumprimis nomine facio, ut tarditatem res­ponsi aliquo modo compensem. Celeb. viros in Academia vestra Praeceptores olim meos ac ceteros mei adhuc memores per te salvos esse opto. Vale. Dabam Debrecini a. d. IV. Decembr. Ao 1753. 77 Személyéről közelebbi adatot nem sikerült felkutatnom. 78 A levél kivonatát lásd STKB 268. A kivonat csak a Pap ügyéről szól. 79 Vö. 69., 70. j. 80 Vö. 33. j. - A mű címe: ,,Az úri szent vacsorára megtanító könyvecske, a mely Íratta­tott a gyengébbek kedvéért. . ." Basileában. 1760. SzMIÉM IV. 506. - Lásd még LSHI 213. 81 Samuel Werenfels (1657-1740) a teológia professzora Bázelben 1696-tól. Az ún. ésszerű teológia képviselője volt Jean Alphonse Turettinivel és Jean Frederic Osterwalddal együtt. ADB 42. k. 5. és kk. STKB 108. Werenfels munkáinak jegyzékét lásd BMGC 255. k. 448-450. - Vö.: 33. ]., ahol azonban a fiatal Jean Rudolphe Osterwald művéről van szó. 82 Vö. 61. j. 83 Vö. 69. j. 519

Next

/
Thumbnails
Contents