A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)
Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából
Viri Plur. Vener. Eruditiss. Nobiliss. etc. Quandoquidem Steph. Pap Szathmar Nemetiensis S. Ministerii Candid, qui ut stipendiatus hie adhuc anno praeterito moratus, per litteras ad nos datas amare conquestus fuit quod et cum ratione ob litem illam quae sibi occasione bibliopolae Basiliensis cum Rever. Do Theologo Beckio intercessit in Patria denuo adfligatur, atro carbone ab ipso litteris ad venerab. Consistorium vestrum datis scriptis notatus praesentibus hisce, rei veritati testimonium praebere volentes declaramus; id mirum nobis videri: cum non solum Steph. Pap examine totius rei diligenti instituto a Magistratu et a nobis, quoad istam caussam [sic!] cum bibliopola illo culpae fuerit expers et repertus ac declaratus, verum insuper Vener. Clariss. D° Beckio per Papi deprecationem abunde satisfactum crediderimus. Hinc nullatenus huic porro quid exprobari posse, minus propterea male ipsum haberi debere existimemus, aut in vocatione ad munus Ecclesiasticum Ministerii functionibus ac aliis praejudicare cum sit iudicata, lis confecta. Pro illo igitur apud Vener. Consistorium vestrum intercedere, eumque vobis commendare in animum induximus, in eius rei fidem litteras hasce a Rectore nostro exaratas eiusque sigillo gentilititio (uti fieri a nobis solet) munitas ad vos transmittere voluimus qui summa vos viri Plur. Vener etc. sequimur Professores Bernenses ceterique Senatus Academici ibidem Adsessores ac eorum nomine Daniel Wittenbach p. t. Acad. Rector et Theol. Elenct. Profess. Bernae 8. Junii 1753. Tit. Viris Vener. Consistorii Debreceniensis Debrecinum etc. Debrecini d. VI. Jul. 1753. Viri Magnifici etc. Litterae quas in negotio St. Pap ad nos scribere dignati fuistis multis nominibus nobis fuere gratissimae : cum quod ab iis proficiscerentur quos magni semper uti decet facimus turn quod amorem vestrum ceteroquin satis superque nobis cognitum etiam in illos filios nostros quibus aliquid humani accidit ex iis perspeximus. Dolemus quod Papius non solum praesens sed absens quoque molestus vobis esse pergit, rem quae ilium [sic!] quae ad ipsum pertinet longe aliter atque sese res habet exposuit. Neque enim id solum in caussa fuerat cur a nobis compellaretur quod litem cum Do Imhof Bibliopola Basiliensi exorsus fuerat, Venerque D. Beckium putide mendacem ac aere conductum ad Ampliss. Magistratus Tigurinum et Schafhausium scripsit; verum id imprimis inter bene multa alia capita accusationum, quorumque se is reum fecit objectum fuerat, qua mente ас conscientia quosdam pios ac doctos Ecclesiarum nostrarum Pastures vaniis criminationibus lacerare, Professores vero nostros ad Civitatis nostrae Ampliss. Magistratus Consulem Berna et Basilea scriptis litteris iniquissime calumniari potuerit vel ausus potuerit quorum tarnen fida institutione ac beneficio ultra decern annos hie usus fuit quique id effecere ut eorum opera, tantos sibi sumtus pararet, quibus adiutus Academias Germaniae salutare posset. Hunc tarnen nee tot beneficia in eum profusa, nee iusiurandum quod ut Collegii Senior [az utóbbi szó törölve] tandem Senior Professoribus praestitit a libidine calumniandi retinere potuerunt. Certum est Celeberr. D. Beckium de negotio isto Papii ad CI. Hathvanium nostrum litteras dedisse, in quibus rei gestae históriám perscripserat; ut illinc cognosceremus, si quid ejusmodi ad nos etiam Papius mitteret, quale scripti genus iam ad Tigurinos et Schafhusinos miserat num verum vel falsum referat. Verum in iis litteris Cel. Beckius nee Papium ad novam poenam deposcebat, nee adversus 111. Magistratus vestri et Senatus Academici sententiam quidquam monuit, nedum de ea conquestus fuit. Cum igitur ob litem illam solam, Papius se a nobis adfligi scripsit, rem a vero prorsus abhorrentem referebat: in ista enim cum Imhofio lite, nos nee voluimus: tanto magis quod de negotio eius cum Imhofio etiam 111. Magistratum Baseliensem sententiam suam dixisse accepimus. Ceterum Papii factum quod is tot viris Praeclaris in Helvetia molestias exhibuit, vel nonnullos eorum etiam laesit non possumus non improbare ac abominari. Utinam res ista sacra sine strepitu et turbis geri potuisset. Pro vestra autem in Papium pietate ac in nos amore, quod nos litteris vestris certiores facere dignati fuistis eas quas mens nostra concipere potest agimus gratias. Vosque Patres optimi Academiamque Vestram Deo et eius gratiae nos autem discipulosque nostros gratiae et amori vestro imposterum quoque commendamus sumus nominis vestri cultures perpetui Pastores et Profess. Ecclesiae et Collegii Debrecinensis cete520