A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)

Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából

Tandem quae de Dni Imhof piis conatibus, et bona in Hungaricam Ecclesiam voluntate significasti, nobis omnibus pergrata fuerant. Optandum omnino esset ut nostri hanc insignem occasionem in rem suam vertere possent. Quorum id scire inter­erat rem significavi sed fere inter vota et desideria hucusque res substitit. Res enim nostrae sie in deteriora quotidie abeunt, ut huiuscemodi consilia et conatus, domes­tica haec quibus premimur mala ex animis nostris fere elidant. Quia apud nos aliquid effici posse vix sperare licet; saltern vicinis nostris in Transylvania quorum res meliore adhuc loco sunt, significabo, et simul atque certi quid cognoscam, statim Vobis nun­ciabo. Quod libros autem meos apud Те depositos attinet, rogo velis aliquamdiu curam eorum gerere : probediem aliquid de iis statuam. Heideggerum Tigurinum video me turpiter delusisse. 68 Sic ille fidem datam solvit non credo hunc hominem esse Helvetium, saltern video professione esse bibliopolam. Tigurinorum de Libello meo (imprimis Celeberrimorum Canonicorum, qui eum legere gravati non sunt) iudicium vicit exspectationem meam. Equidem nihil mihi magni de eo promitto. Sic liber tanti est, ex quo Ecclesia Dei, aliquomodo aedificari possit; dolorem quodsi primus hie meus conatus, et foetus in Academia vestra conceptus, intercideret. Muratorii ille de ingeniorum moderatione liber, multorum manibus apud nos teritur: ego vero nisi multum fallor, sic argumentorum eius omnes nervös incidi, ut quid Adversarii cum ratione reponere possint, non facile videam. 69 Exemplar Mspti mei nunc Celeb. D. Breitingerus ad manus habet. 70 Quodsi is neminem reperit, cui ad excudendum dare possit, nisi Tibi grave est, te maiorem in modum rogo, velis exulem et parente suo orbam illam Prolem meam, hospitio Tuo excipere. Atque ubi post tantorum vi­rorum labores, in dias luminis auras, infelix illud onus edi non poterit, curabo ut in­formem istum abortum ipse sinue et ulnis excipiam et tandem vel cum blattis et tineis in bellum componam, vel vero tamdiu lambendo formem, dum nomine non indigna eius facies adpareat. Quodsi D. Imhof in id induci posset, ut hanc operám edendi in se suscipiat; equidem non despero, eum non modo rebus suis nihil damni aliturum, sed etiam lucrum mediocre sperasse posse. Saltern in exemplis 400. periculum facere posset. Is autem si exempla illa vendére plane non posset, in eum casum XV. Duca­torum Hollandicorum valoris exemplaria ab eo redimere paratus forem, ea tarnen lege, ne ultra 400. exempla ederet. Non putem Libellum ilium volumen maius confec­turum, quam eiaXvxpa b. m. Grynaei, 71 vel ad summum Bilfingeri de Origine et Permissione mali libellus. 72 Quid autem Tibi et ipsi de hac re videatur, primo quoque tempore me certiorem facere digneris. De Papii rebus citius rescribere non potui, quod exemplum responsi eius tardius in manus meas pervenit. Grata mihi ea fuerant quae de Academiae vestra facie mihi significasti, si ab his duobus discessero quod inde 68 Vö.: 31. j. 69 ,,Commentatio De Jure Summorum Imperantium in Consctientiam et Religionem Ci­vium. In qua CI. Ludovici Antonii Muratorii argumenta sub examen vocantur et mo­deste expenduntur. Methodo scientifica. Anna MDCCIXVIII." Heidegger öt évig hite­gette a mú kiadásával. Végül is Hatvani megunta, és Beckhez fordult, aki Im-Hotnál eljárt az ügyben. Erről ő is, a Bázelben tanuló Fodor Pál is értesítették Hatvanit. A ta­nulmány 1757-ben Bázelben jelent meg. SzMLÉM IV. 506. - Ludovicus Antonius Mura­tor (1672-1750) olasz teológus, filológus és történész. Műveit lásd BMGC 167. k. 121­133. és JAGL III. 760-761. - Fodor Pál (f 1798) viszontagságos életű református pap, Debrecen környékén szolgált. SzMIÉM 584-586. 70 Johann Jakob Breitinger (1701-1776) zürichi professzor. Johann Jakob Bodmer harcos társa a Johann Christ. Gottsched elleni irodalmi vitában. STKB 51. 71 Johann Grynaeus (1705-1744) a teológia professzora Bázelben 1737-től. jceíyaya seriptorum. J. Grynaei hactenus fere inedita. Mus. Helv. Particula 1. vol. 1. 1746. 8° BMGC 93. k. 515. 72 Georg Bernhard Bilfinger (1693-1750) tübingai és szentpétervári professzor. Filozófiát, matematikát és teológiát tanított. Erődítéstannal is foglalkozott. Wolfí követője volt. JAGL 1. pótköt. 1862-4. Itt ,,De origine et permissione mali, praecipue morális, com­mentatio philosophico, etc." (Francofurti et Lipsiae, 1724.) с munkájáról van szó. BMGC 20 k. 435. 517

Next

/
Thumbnails
Contents