A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)
Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából
Makait megkérte Bázelben hagyott könyveinek hazaszállítására. Ezenkívül orvosi tanácsot kért és kapott a baseli főiskola orvosi karától Debrecen város főjegyzőjének felesége gyógyításához, s most a honorárium összege érdekelné. Brucker munkájáról és betegségéről, amiről Müller joghallgatótól értesült, szeretne hallani. Az ismerősök és barátok köszöntésével zárja levelét. 6. levél Debrecen, 1753. febr. 25. Plurimum Venerando ac Celeberrimo Viro Jacobo Christophoro Beckio S. Theologiae Doctori et in Illustr, Academia Basiliensi Profess. Publ. Stephanus Hathvanius S. P. D. fo Post longos errores, et vagum iter, tandem exeunte anno Steph. Pap ad nos revertit. Officii igitur nostri memores, hominem illum de iis quae in Te imprimis commisit publice compellavimus. Ad diem proinde XVII. Januarii, non modo Pastores et Professores Ecclesiae et Collegii nostri omnes, sed insuper sex Seniores Dioecesium, Superintendentiae huius Transtibiscanae et viri aliquot Perillustres apud nos ad certa Ecclesiae negotia curanda convenerant; in quo consessu St. Pap demandatum est ut sese iudicio sisteret. Venit igitur is уята лоЩ$ yavraoiaz xai ővfiov atque multa in multos satis acerbe, et Te ipsum etiam dicebat. Nunc id solum iam agam, ut ea quae ad Те pertinent, paucis enarrem. Rem autem sic habe: cum Epistola Tua ipso audiente praelegeretur publice, ea, quae ad Schafhusinos scripsit, non negabat; verum ex merito se Tecum egisse, impudens ille homo adfirmabat; et non modo Ecclesiasticorum iudicio et sententia in quattuor Cantonibus Reformatis, sed etiam Magistratum Politici sententia, ubique Те caussa cecidisse, ac convictum esse clamitabat. Id negotii igitur ei datum est, ut scripto ad capita accusationis quae numero XL fuerant responderet. Fecit id demum ad diem 23 iUm Januar. Responsumque ad Vener. Antistitem nostrum St. Sződi detulit. 00 Scriptum hoc lingua Hungarica exhibuit, verum non nulla latiné interspersit, quae ego lineis subducam cetera autem interpretabor, quae qualia sint videbis. Ut autem fidelem agam interpretem ne barbarismos quidem curabo, modo Tu et alii mentem eius melius intelligatis. Sic igitur ille: Quod ad tertium Punctum attinet. Quod negotium Vener. Beckii attinet, cum eo nee inhumane egi; nee apud Ampliss. Proceres Helvetiorum falso detuli; uti huius rei Veritas ex hac quam subiungo descriptione liquebit. Bibliopolam Baseliensem Imhofium; postquam ad Biblia Hungarica edenda 2000 fl. Rhenensibus conduxissem, atque is etiam id ex officio fecisset; non contentus his quae ego et socius meus 6/ ei solvebamus, cum observasset quanta propensione animi in nos ducerentur Basilensium et Bernensium Ampi. Magistratus ; Speravit futurum, quodsi Biblia haec Hungarica iis dedicasset, ab his insignem discretionem accepturus esset, Huic rei conficiendae, cum is impar esset V. Beckium sibi adsciscebat qui haec Biblia Hungarica nostris sumtibus edita Illustrissimis Magistratibus Tigurinorum, Bernensium Baseliensium et Schaihusiensium dedicavit. Atque ut tanto maius illinc lucrum redundare posset V. Beckius etiam Praefationem Latinem adjunxit ut hac ratione Illustr. Proceribus illis persuaderet Imhofium suis sumtibus ex nudo in Hungaros amore ferente, haec Biblia edidisse. Atque ita per indirectum hue suo mendacio, Magistratus illos, et in errorem induceret, et sub pio et pulcro praetextu sacram stipem, promotoribus glóriám Dei destinatam ad se, et Principalem suum pertraheret, immo raperet. Ego hac re cognita (rem enim V. Beckius et Imhof in secreto tractabant) Proceribus litteras scripsi et sufficientibus documentis ostendi, omne id quidquid V. Beckius in Praefa65 Ezt a levelet E. Staehelin kivonatosan közli. STKB 269. 66 Sződi István (fl754) a Kollégium professzora 1712-1720-ig, majd Debrecen város első lelkésze. Egyébként Maróthi György, később Varjas János apósa volt. LTMN 81. j. 67 Török Ferenc 1750. jún. 25-én iratkozott be a bázeli egyetemre. Részt vett a bázeii biblia kiadásának előkészítésében. STKB 21. 33» 515