A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)
Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából
Optassem Praefationem Tuam, quam Bibliis Imhofianis addidisti citius videre,sec illam ante hos tres dies nactus sum. Haecque inter alia fuit ratio cur responsum, tarn diu distuli. Dolendum est, quod neminem ex Hungaris habueritis, qui candide ea Vobis interpretatus fuisset, quae Papius in titulo S. Bibliorum posuit. Linea enim 17. haec habet: propriis sumtibus imprimi curavit Sz. N. P. I. idest: Steph. Pap Szatmár Nemetiensis. Quotsi igitur futura aetas, ea leget, quae Imhofius in Dedicatione eorum pag. 3 habet. Шит Biblia Hungarica, suis in solidum sumtibus expresisse ; et quae Vos in limine statim Praefationis vestrae ponebatis, Imhofium suis impensis ac typis expressisse: nescio qua ratione haec contradictoria conciliabit. Si quid video, hoc malum non aliter tollitur, quam si Imhofius, omnes illos quos habet Bibliorum titulos sibi retineat, et titulum novum excudat, ex quo haec verba lineis 17. et 18. deleat, maga tulajdon költségén; kinyomtattatott. Qua fide in recudendis illis Bibliis, studiosi isti versati sint, mihi nondum liquet. Suspicor tarnen hinc inde quaedam eos mutasse. Novi enim Testament! titulum, scandalose in hunc, Novum Fedus mutarunt. Utinam in sententia Tua, de Praefatione Papii edenda substitisses, nunc enim ilia careremus. Multa enim illic ащос, diowooc, [sic!] scripta sunt. Quis Dedicationis Imhofii sit auctor ignoro,- ceterum quod de pretio Bibliorum editionis Batavae ait, duplo earn carius vendi, id ita non est duabus enim libris vestratibus sui florenis Belgicis veneunt. Non putem vero Imhofium exemplum unicum, libra una vendére saltern lucro inhiantes studiosi isti, quod semper imprimis Papius spectavit quattuor fere florenis Rhenensibus in exemplari vendunt, adeo ut Biblia haec Basileae edita et compacta, sex et amplius florenis emantur. Vides V. CI. quam belle hi egregii Sanctuli, pauperibus nostris consulere voluerunt? Ita scilicet marsupia aliorum sublevare conabantur! Batavicam enim editionem 4, fis Rhen non raro sibi comparare possunt. De versionibus et auctoribus versionum quas ex Zwittingero commemorasti, 58 res se plane aliter habet. Qui in iis ex fontibus originariis vertendis desudaverint, ex Frid. Adolphi Lampe História Ecclesiae Reformatae in Hungária et Transylvania, qui liber Traiecti ad Rhenum anno 1728 in 4 t0 loquimur prodiit, pag. 126-731 cognosci potuisset;'" ubi de hac re ex instituto agitur. Equidem non valde miror, si de huiusce modi rebus quae non multum ad vos pertinent parum sitis solliciti. Aequum quidem fuisset merita Principum illorum et Virorum Doctorum, qui in Bibliis Hungaricis vertendis et edendis operám suam collocarunt in hac Praefatione commemorari et laudari: etsi enim iam decimum quintum cum editione vestra prodierint; tarnen in nulla earum id factum esse reperio. Verum utinam loco Praefationis eius quam studiosi isti praemittebant, hanc in Hungaricum translatam esse solum addidissent! sic enim desiderio Lectorum cumprimis mulierum, quae latina intelligere nequeunt, novae faces ardentes subditae fuissent. Recensent quidem interpretes et editores aliquos, sed sine accurato examine. Sed de his satis. Ea quae hucusque legisti iam ad finem mensis Augusti a me perscripta sunt verum cum finem Epistolae facere volo en nuncius adfertur Stephanum Pap et alios cum ipso studiosos ex Academiis redentes XL Viennae in custodiam arctissimam et quidem seiunctos ab invicem esse coniectos. Suspicabar caussam esse Biblia apud vos edita. Quare missionem Epistolae distuli dum illi liberarentur. Ultra 14. diem autem illic detinebantur. Quodsi has ad te expedivissem verebar, ut haec id, de quo ego cogitabam conficerent, cumprimis si apertae fuissent. Noli igitur mihi vitio dare cur tam sero respondeam. Eas autem quas die 7 a Octobr. ad me dedisti, die 24 Novembr. cum de collibus vitiferis redii accepi Interea trium Superintendentium Litterae de Papio ad me perlatae sunt, ex quibus satis perspexi negotium Tuum iis curae cordique esse. Ceterum Papius uti litterae eius quas ad Spectab. D. Consulem dedit monst58 Czwittinger Dávid (1673 és 80 között - 1743) Altdorfban tanult 1710-ben. Főműve: „Specimen Hungáriáé Literatae, virorum eruditione clarorum natione Hungarorum Dalmatorum . . . Francofurti et Lipsiae. 1711. BMGC 47. k. 619. és SzMIÉM II. 556-559. 59 Lampe könyvének ezt a részét Ember (Debreczeni) Pál (f 1710) írta. SzMIÉM II. 1280. A János evangéliumáról írt munkáját Hatvanitól Bécsben, a vámnál elkobozták. Molnár Ágnes: Debreceni arcok a felvilágosodás századából. (Bp. 1939.) 43. 33 Déri Múzeum évkönyve 513