A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1972 (Debrecen, 1974)

Művelődéstörténet, Irodalomtörténet - Lengyel Imre: Hatvani István levelesládájából

5. levél Debrecen, 1752. nov. 2. Plurimum Venerando Viro Jacobo Cristophoro Beckio S. S. Theol. Dr. et Prof. Stephanus Hathvanius Dr. et Profess. S. P. D. Quantum meum in Te stúdium exstiterit, dignitatis fideique Tuae tuendae quan­tave contentione animi, caussam Tuam egerim: non dubito, quin ex eorum litteris ad quos negotium illud pertinet vei iam intellexeris, aut propediem cognoscas. Equidem non oblivione necessitudinis nostrae, superioribus mensibus ad Te nullás litteras misi: sed quod iniustissimae atque acerbissimae Papii criminationes, 53 quibus illum Te cu­mulasse ex litteris Tuis, non sine dolore intellexi, sic meum et bonorum omnium per­turbabat animos ut confestim ad eas respondere, dum vulnus acceptum aliquomodo obduceretur suppuderet. Etsi enim, hominis illius improbissimi contumelias, quibus Te onerabat, illi soli Vos adscribere, persuasi essemus; tarnen quod cuculus ille, nata­les suos Hungáriáé debet, quid quod etiam alumnus disciplinae Professorum nostro­rum fuerit; turpe eius f acinus ruborem nobis expressit. Equidem simulatque litteras Tuas accepi, M accepi verő ipsis Nonis Április, statim paucis post diebus in Consessu Pastorum et Professorum Ecclesiae publico, ubi etiam Ampliss. Magistratus noster aderat, palám perlegi. Quae cum nostri intellexere dici vix potest quantopere et de Te doluerint et de Papio indignati fuerint. Ceterum abunde satis iam nobis constabat, quo maledicendi Spiritu Papius fureret. Quid enim videri debuit id mirum, si is qui illos Praeceptores et Magistros, qui eum non modo litteris imbuebant, sed etiam ut tantum pecuniae conficere posset quibus exterorum Academias visitare posset effecere: tarnen apud Urbis huius Proceres; gravissimis criminationibus indignissime cumula­ret? Quid inquam mirum,- si Te, qui nondum tanta in eum profuderis, iisdem quibus hos telis adoriretur? Si caussam quaeris nostri eriminis, negata pecunia est, quam ei ex Collegii nostri modicis sumtibus, in editionem Bibliorum flagitanti mittere noluimus. Multo enim ante animo prospeximus futurum id quod iam experimur, illum nil nisi turpe lucrum captasse et re sanctissima abuti voluisse ut nunc cetera silentio premam cur eum iuvare nollemus. Sic iste simiolus ante nos sibi delegerat in quos inveheretur, quam Te calumniis adoriretur. Quot quot consessui isti interfuere, id unum moleste ferebant, quod totum Papi negotium Illustrissimi Magistratus Bernensis iudicio non permisistis. Sic enim sperassemus futurum, ut digna ille convitiis premia reportasset. Ceterum quod ad Te attinet sic habeto Papium, nihil de negotio cum Imhofis ges­to, aut de Tua Praefatione ad nos seripsisse." Verum etsi quid veterator ille Litte­rarum dedisset; tanta apud nos nostrosquae Tuae fidei, pietatis, candoris eruditinis­que non dicam commendatio sed veneratio est, ut de his publice notus sis. Plura adde­rem, nisi vererer, ne adsentiuncula quadam aucupari Tuam gratiam videar. Nec im­posterum tempus multum tibi a Papio apud nostros metuo: exemplum enim littera­rum Tuarum tribus superintendentibus misi. 50 Quo animo illi in Te sint hinc disces, quod in Synodo Transtibiscana mense superiore definitum exstitit, illos ad Te publico nomine Litteras daturos, quid autem in Dioecesi nostra fiet, a Clariss. Samuele Szi­lágyi Theologiae Professore propediem cognosces. 57 Id unum commemorabo, communi synodi illius voto, Dioecesi tota Transtibiscana Papium exclusum esse. Non dubito quin ceteri superintendentes idem sint sint facturi; noster saltern et Seniorem Tractuum certissime facient. Vide quam cordi sit nostris fáma fidesque Theologi! 53 Vö.: 51. j. 54 Beck levele 1752. márc. 18-án kelt. Ebben öt pontban összefoglalja álláspontját a bázeli biblia dolgában. STKB 267. 55 A bázeli bibliához az egyik bevezetőt Beck írta. STKB 21. 56 A Dunántúli Egyházkerület élén Torkos Jakab, a Duna melléki Egyházkerület élén Helmeczi Komoróczi István, a Tiszán inneni Egyházkerület élén Csáji Márton állt. 57 Szilágyi Sámuel 1741-ben tanult Bázelben. Beckkel folytatott levelezésének 1745-1746-i darabjaiban szó esik Hatvaniról és a bázeli biblia ügyéről. STKB 217-219. 512

Next

/
Thumbnails
Contents