Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
paratas et alias universas attineret, quae quondam familiae Héderwary fuissent et cognosci possent, conclusum inter ipsas partes fuisset, quod illae omnes saepefato Joanni Héderwary dari deberent ; aliae autem res omnes ipsorum Johannis Héderwary ac pueri Stephani Amade fratris et puellae Annae sororis eiusdem Johannis Héderwary maternae, tam illae, quae per magnificum quondam dominum Franciscum Nyary de Bedegh tempore nuptiarum, quam alias per egregium olim Laurentium Héderwary, patrem saepedicti Joannis Héderwary, necnon per praetactum olim Leonardum Amade defunctae matri eorundem donatae fuissent, illae etiam universae, quae a defuncta eorum avia materna in eos devolutae exstitissent et in specie cognosci et resciri possent, eisdem Joanni Héderwary ac Stephano Amade et puellae Annae restitui deberent. Praeterea ut omnes etiam res aureae, argenteae, pecuniae paratae et aliae universae dicti olim Leonardi Amade propriae, si quae cognosci possent, praefatae dominae Dorotheae, relictae saepefati olim Leonardi Amade, filiisque et filiabus eiusdem condam Leonardi Amade ex utraque uxore sua natis redderentui\ Item quod reliquae res aureae, argenteae, pecuniae paratae atque clenodia domorum, quae idem olim Leonardus Amade post contractum matrimonii prioris uxoris suae, matris scilicet eorundem Joannis Héderwary ac Stephani Amade et puellae Annae ex omnibus bonis undecunque tam suis propriis, quam dicti Joannis Héderwary et defunctae prioris coniugis suae acquisitae et repositae forent, cum eaedem certo, ex quibus bonis acquisitae et repositae essent, cognosci non possent, in duas aequales partes, in una videlicet dimidietate praelibatis Joanni Héderwary ac Stephano Amade et puellae Annae ; pro altera vero medietate mefnoratae dominae Dorotheae Nyary et dictis orfanis eius ex praefato Leonardo Amade susceptis cédèrent, persolutis primum ex eisdem omnibus debitis eiusdem olim Leonardi Amade. Quantum vero ad aequas aequaciales in Hederwara existentes attineret, quoniam constaret eas familiae Héderwary fuisse, ob hoc solus ipse Héderwary pro se haberet, alias autem aequas aequaciales dicti olim Leonardi Amade