Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
in possessione Warkon existentes memorata domina Dorothea Nyary relicta ac orfani iam fati olim Leonardi Amade ex utraque uxore sua progeniti communiter pro se ipsis reservarent. Alia autem pecora et pecudes et generaliter omnes allodiaturae in Hederwara, Bews, Warkon, Czyffer et Bwchan existentes in duas partes inter praefatos Joannem Héderwary ac Stephanum Amade et puellam Annam ab una, parte vero ex alia dictam dominam Dorotheam relictam et eius orfanos dividerentur exceptis tarnen omnibus allodiaturis pertinentiarum praedicti castri Branch ultra montem, quae supradictis Joanni Héderwary, necnon Stephano Amade et puellae Annae manere deberent, insuper quod agriculturae omnes modo praemisso ubicunque habitae exceptis seminaturis nondum demessis in praenotatas duas dividi deberent partes simul cum debito pretii frumentorum iam divenditorum., hoc etiam adiecto, quod praescripta domina Dorothea relicta praenotatas omnes res et bona mobilia sub iuramento suo ad divisionem producere deberet et teneretur. Item quantum ad oves in praescripta Hederwara existentes attineret, partibus ipsis visum exstitisset, quod trecenti et quinquaginta oves loco ovium paternarum saepedicti Joannis Héderwary eiusdem numeri eidem Joanni Héderwary sine agnellis darentur, reliquae autem oves omnes simul cum agnellis praenotatae dominae Dorotheae relictae atque dictis orphanis praefati olim Leonardi Amade tam ex ipsa domina relicta, quam etiam priore coniuge sua progenitis aequaliter cédèrent, hac tarnen adiecta conditione, ut praenotati domina relicta ac orphani eiusdem olim Leonardi Amade ex utraque uxore eius nati pro debito pecuniae ex redemptione cuiusdam Thurcae Amhath chawz vocati per eundem olim Leonardum Amade expositis heredibus quondam Laurentii Nyary satisfacerent et ab eiusdem debitt solutione idem Joannes Héderwary absolutus esse deberet, qui quidem Joannes Héderwary in recompensam huiusmodi debiti portionem suam in omnibus maternis habitam praedictis dominae relictae et orphanis per omnia relaxasset. Ceterum quod vineam illam in promontorio possessionis Bahon in comitatu Posoniensi existenti adiacentem et per iam fatum quondam Leonardum Amade praescriptae