Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

miae etc. regis, archiducis Austriae, ducis Burgundiáé etc. consiliarius damus pro memoria, quod egregii Joannes de Hederwara pro se ac Gasparus Thardy tanquam tutor nobilium pueri Stephani, filii et puellae Annae, filiae egregii quondam Leonardi Amade de Warkon ex generosa olim domina Elena priori consorte eiusdem susceptorum pro eis­dem puero Stephano et puella Anna ab una, parte vero ab alia generosa domina Dorothea Nyary, relicta praefati quon­dam Leonardi Amade de dicta Warkon pro se ac nobilibus pueris Joanne et Gergio filiis ac Elizabeth, Chaterina et Frusina filiabus suis ex praedicto quondam Leonardo Amade domino et marito suo susceptis nostram personaliter veniendo in praesentiam fassi sunt rettuleruntque nobis tali modo, quo­modo ipsi decedente iam et ex hoc saeculo sublato memo­rato olim Leonardo Amade, tutore scilicet praefati Joannis Héderwary volentes potius pacis . amoenitate invicem uti, quam odiosis controversiis et Iitibus alter alterum vexare, de omnibus itaque negotiis inter sese habitis talem fecissent amicabilem et fraternalem compositionem atque limitationem, quod iam fatus Joannes Héderwary castellum suum Heder­wara in comitatu Jauriensi existens cum omnibus eius per­tinentiis, alia etiam quaelibet bona et iura sua possessionaria paterna, quae omnia dictus olim Leonardus Amade nomine tutorio tenuisset et possedisset, solus ipse pacifiée et sine contentione, veluti sua propria teneret et possideret. Deinde ut omnia bona iuraque possessionaria et por­tiones possessionarias praelibatorum Joannis Héderwary ac Stephani Amade, pueri fratris ac puellae Annae sororis eiusdem Joannis Héderwary materna et communia in arce Branch in comitatu Nitriensi ac eius pertinentiis tarn ultra, quam citra montem existentia eisdem coniunctim cédèrent et ^dministrationem proventuum ipsorum bonorum maternarum iam fatus Joannes Héderwary aequaliter sibi et praenotatis fratri et sorori suis per iuratum officialem curaret atque portionem illorum eisdem reservare deberet, ita tarnen, ut ipsa bona materna nullus tutorum nomine tutorio dividere posset. Quantum autem ad res aureas, argenteas, pecunias

Next

/
Thumbnails
Contents