Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
Pesth fuisse et quinque captivos duxisse, sed et dominus Zreny exspectatur cum multis et ex Sclauonia multi. Et illa nova possum scribere dominationi vestrae egregiae, quod oratores de Transilvania venerunt de potioribus ; a regina venit Michael Somlay, Benedictus Bayony, a fratre Georgio Georgius Horvat, praefectus castri Varadiensis, a regno Transilvaniae venit Franciscus Kendy, az zekelekyf jeles keuethet kyldettec. Et ex regno Transilvaniae et ex civitatibus liberis alii nobiles et domini, quorum nomina nunc non occurrunt. Illorum tentoria penes tentoria generalis capitanei locati (így) sunt et hodie in convivio eos tractavit generalis capitaneus. Omne bonum speratur de iis omnibus. Sed et Rasciani veniunt decern millia, quae in via sunt ex Lugos et Medgyes ac Themeswar undique confluunt et victualia universa, quam primum traiecimus nos ipsos per Danubium trans Tysiam ; satis superque feruntur. Sed hucusque maximo silentio fuerunt ex utraque parte et Budenses et nos. Duobus miliaribus sumus a Buda, nec nos ipsos, nec ipsi nos impederunt (így). Marthalocii ipsi, sicut consueti sunt, furant, oberrant, ut fame rugientes leones post castra. Et nuper a capitaneo nostro domino Laurentio Nyary Stephanus Gychy domi se rogaverat absque scitu domini reverendissimi. Ut audimus redeondum (így) ex domo hue per Turcos captus esset. Si sic se res habet, certe magnum damnum et periculum. Et dominationem vestram egregiam rogo amorem Dei divi et omnipotentis, custodiat se a tali periculo ambulando hue illuc, sit dominatio vestra bene oculatus in via, semper vigilet, domi dormiat dominatio vestra plus (így). De victualibus autem mihi mittendis rogo dominationem vestram egregiam vel amore Dei, ut eadem sit memor, nec obliviscatur mei, quia post Deum fretus sum praesidio dominationis vestrae egregiae. Bona fide praeter duos florenos non habeo et cum hoc ultra tribus ebdomadis oportet me pervenire. Quotidie florenus unus in atiro exponitur, facientes florenum unum denarios XXXX praeter avenam. Ad prandium et ad cenam sex pinta vini, per sex denarios pinta; praeterea caro et alia quotidiana necessaria. Dominus autem