Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

noster (?) vix duobus ebdomadis post mensem solvet nobis, ideo curae et industriae dominationis vestrae egregiae me totum submisi. Omnia genera victualia, quo citius fieri pos­sunt, mittantur ; formagium, caseum, butyrum, avena, ordeum, farina, panes. Acetum non habeo ; mittatur cum uno vasculo. Sal unum habeo et panes magni mittantur et omnia cum numero. Et mittat dominatio vestra egregia unam mensuram, cum qua mensuremus avenam et alia, quae vendere volumus. Pro famuli's conducendis satis sollicitus fui ; quam pri­mum habuero, statim nobilem de Zamolj domo mittam, pro­bum et fidelem et ad servitia domestica satis idoneum. Vasa, quae ordinaveram, reliqui Strigonii in nova civi­tate, in hospitio meo Villi, et navem et plura vasa emam, dummodo habeam, per quos sursum mittam. Et equam rubeam domi mittam, dummodo alteram dominatio vestra egregia mittat et altera certe est satis macilenta. Pro duobus melioribus remitterem dominationi vestrae egregiae. Iam et via etiam erit stricta, quia timendum est a martalocz, caute oportet, ambulare. Ideo longa via videtur mihi per kochy propter timorem Turcarum, nisi si ex parte Vaciae si veniret, sed labor maximus et ego dederam expen­sas . et lanio et Mathaeo Kwchodj. Ego desiderio desiderarem literas dominationis vestrae egregiae videre, ex quibus sanitatem et statum dominationis vestrae egregiae et fratrum percipere possem. .Si autem ani­mus dominationis vestrae egregiae erit mittere victualia per kochy, ne vacuum mittat infra equos kochy, et praesertim si eadem duas miserit, unus fiat currus noster (?), alter pauperorum iobagionum, sicut dominationi vestrae videntur. Pisces mittantur. Eri perfecimus pisces per dominationem vestram missos. Datum ex opposite Vaciae versus Buda (így) die dominico post Conceptionem 1 (így) Mariae anno 42 frater et servitor dominationis vestrae egregiae G(eorgius) H(ederwary). 1 Tévesen Nalivitatem helyett. — U. i. Conceptio szerint decz. 9-ikén még a szentendrei szigeten sem lennének, pedig már okt. 8-ikán Pest alól a hátrálást is megkezdték.

Next

/
Thumbnails
Contents