Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)
amovit a me febrem, calorem et sitim et paulatim adduxit et appetitum, ita, ut in dies magis ac magis convaleo. Ut autem dominatio vestra rogat me, ut non festinarem ire, nisi prius rediret bene sanitas etc., consilio dominationis vestrae acquiescere volo ; velim, nolim oportet me manere, quia non valeo ire etc., adeo non possum sollicitus esse et festinare, ut supra naturam facere possem ; possum quidem festinare, sed lectum meum non dimittet etc. Adductus est doctor ad dominum Batthany in X diebus dixit, si redire potest. Gaudeo valde, ut dominatio vestra concordatus est cum altera parte in negotio divisionum bonorum, terrarum et aliarum rerum etc. Nisi fieret stabile, et ut dominatio vestra meliorem modum invenerit, quod nos inveneramus, de omni bono gaudeo, de malo autem tristor etc., absque enim praesentia dominationis vestrae nichil boni illic sequeretur, neque fieret. Ideo dominatio vestra ne latum unguem procedet, antequam ilia omnia bono modo finirentur, quia summe sunt haec necessaria. Et nos et posteri nostri cum hoc labore requiescere possimus, si bene procèdent dominatio vestra in negotio. Albertus Tharchi oblitus est nunc divisionis. Mala dividunt cum eo domini régentes, quia ad . . . diem contra velle, coactus est Wiennam ducere mynden tulkath, eokreth, # az kyk az tartó marha kozoth wolth, nem akaryak az tarto marha kozot, hogy tulkoth tarcyon; talam boryvvt fern akarnak, hogy tarcyanak az tulkok zenat nem ettenek ez teilen, azok hytwanok, tugia. k. hogy fei feg aron kel el veztegetnj, de ha meghjvv, alia kyldem, soha igen meg nem bvvfvvlth mynt masth, soha nem mongiak az magiarok, hogy nem gyokryk egketh. Dominus Joannes Nyary hic est cum Bernardo literate. Videtur mihi, si dominatio vestra misent ad dominum Franciscum Nyary pro negotio Pysky, quia ipse partes suas policitus fuerat interponere apud Bakyth, ut iam et illa villa divideretur inter nos, hoc est medietatem ipse emeret, et medietatem nos. Nuper etiam dixerat velle constitui cum Bakyth pro hac causa. Temptet dominatio vestra fortan. (?) Dr. Závodszky : Héderváry es. oklcv 8 /