Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

— Ill ­fluentem ; fluvium de lacté non habemus, sed apud vaccas modicum invenimus, mei autem apud apes in alvearibus pro nostris necessitatibus competenter invenimus, glacies etiam satis habemus. Dominatio vestra egregia vocet me ad terram melle fluentem, sed ceteris omnibus ad usum humánum magis necessarium indigentem, mei non dilexi, lac semper odio. habui. Ego autem sine Cerere et Bakho vivere minime possem. Si quattuor fluvios eadem scripsisset vino, pane, lacté et pecuniis fluentes, facilius eadem potuisset me sursum seducere ; sed qua re hic apud nos est nunc maxima fames, de melle et lacté parum curamus, nisi haberemus panes. Ceterum de equis, quos eadem optât, nec ego possum sine tribus illis carere, quia continue oportet ambulare. Az egg lovat yvannak atam, az porozkat az keket fel kyvldeom, analy teob énekem nync. Reliqua dicet Benedictus de ser­vitoribus. Ego curam gessi hucusque, nisi eadem de panno gerat curam. Rogabis a domino tuo aut a Turzone unum volumen purgamal nigrum sororibus et hozv leoreombeorger cuiuscunque coloris famulis et unum brazla II pueris et ancillis. Satis vin a habemus, sed ego ex illis adhuc- nullum potui vendere. Deus est testis, quod nec unum habeo fl. praeter viginti denarios, nunc nec unum habeo obolum, ideo videat eadem, si quid boni efficere poterit. Tandem fiat eadem mecum praesens, ista vina si sursum mittere possem, posset vestra dominatio hic vendere bono pretio, sed hic apud nos nullum habet pretium. Si Deus conservabit, adhuc plures in futurum habebimus, quam in ' praeterito habuimus. Ex parte autem bovum nihil possum scribere aliud, vit etiam hic illi sunt necessarii, quia iam satis habent pascua, quotidie arant ; ilíos mittere nequeo. Fiamus, nisi praesentes tandem possumus de omnibus necessitatibus consulere et ea omnia, quae hic sunt in Som, tarn tua sunt frater, quam quae hic in Sigetkeoz habes, frater, nisi daret Deus pacem in isto regno firmam, sed etiamsi mittere vellem, sine damno facere hoc minime possem. Si pax firma fieri poterit, si hic necessarii non fuerint, poterimus semper sursum ducere, sed nunc hic sunt magis necessarii, quia singulis diebus arant, pascua autem satis habent; iam possunt satis comedere.

Next

/
Thumbnails
Contents