Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

íelicitatem, quae ut contingat, tarnen aliquoties arbitrio for­tunae afferuntur, aut si illa non aufert fortia (?) possessor!, mors ipsum possessorem eripit bonis. Hoc ita esse, cum quotidian's discamus exempHs, tarnen horum omnium obliti somnamus longaevitatem et quasi semper victuri in plurimos annos congerimus opes, unde vincamus (?), cum hoc ipsum sit incertissimum, quamdiu victuri simus. Certissimum autem est non diu victuros. Itaque, frater animo indue totam armatúrám Dei, secundum Paulum, 1 qui possis resistere in die malo, loricam iustiíiae scrutum (így) fi dei et galeam salutis gladiumque Spiritus t quod est ver­bum Dei, in quibus possis. universa maligna tela ignea exstinguere, quibus si fueris tectus ac munitus, potes illam annosam vocem Pauli 2 intrepidus eloqui : Quis nos inquiens separabit a caritate Dei, sive Christi, an persecutio, an gladius et reliqua. Haec ad tuam consolationem scripsisse sufficiat, frater charissime. Nam ignoro, si adhuc vivas, ex hac coniectura oritur suspitio non mediocris de tua vita, ut anno proxime elapso. Acceperam tuas literas, in quibus exilaraveras me de repentina nostra liberatione, scribebasque, uti scripsisses, aliquibus dominis pro nostra captivitate. Quam primum, inquit, relationem habuero, sic repente dominationem vestram certiorem facio et iam statim praeteribit annus, quod nullas literas a te accepi. Si es vivus, est mirum, qua re et tu mei sic es oblitus, sicut pater. Ego hac aestate decies misi literas vobis, sed nescio, si sint praesentatae. Pater oblitus est nostri omnino. Proinde misi nuper literas dominae Bar­baráé Fanci, quibus petii, ut meas literas tibi mitteret, ex illis cognosces meam intentionem, dabisque operam velis remisque de hac re, de qua tibi scripsi. Deus omnipotens conservet in optima sanitate et libertate, donee omnes afflictos una nobiscum per Christum filium unicum amet. (?) Datum in Lobaco, in festo Purificationis Mariae anno 1534. Laurentius Hederuari longa captivitate confectus captivus frater vester; manu propria. 1 V. o. Epistola b. Pauli ad Ephes. c. VI. 13., 14., 17., 18. ä V. ö. Epistola b. Pauli ad Rom. c, VIII. 35.

Next

/
Thumbnails
Contents