Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

deleti sunt, quin potius audivimus, qui iniustitiam operati sunt, fiante deo periisse et spiritu irae suae esse consumptos. Nisi nos fides in deum derelinquat, nunquam poterit hic mundus usque adeo saevire, qui nos submergat. Nam patitur aliquando deus suos affligi, ut rebus asperis exerceat, pro­betque militum suorum fortitudinem, et rursus solatio aliquo novit suos invitare ad gratulationem et gratiarum actionem, qui Christianorum triumphus est, ut et in afflictionibus invicti sint praesidio dei, et si quid prosperitatis affulserit, id totum ascribunt bonitati munificentiaeque divinae et ita fit, ut nec saeviente fortuna deiiciantur animo, nec rebus prosperis insolescant. Haec vita nostra est undique obnoxia omnibus periculis, sola mens sibi bene conscia deque futuris praemüs certa est semper hilaris et inperterrita adeo, ut si coelum et terra concuterentur, impavidum ferirent ruinae. 1 Cur nos abhorremur ea pati, quae passus est Christus, caput nostrum et post Christum tot milia martires. Si volumus hic semper gaudere et delicatam vitam agere, in futuro saeculo plorabi­mus et cruciamur ; si autem hic plorabimus, cum Christo sine fine gaudebimus. Quid enim bonum habet haec vita momentanea, quanta cum iucunditate ablanditur, quanta fal­sitate decipiet incautos, pro comperto habemus omnes, ut hic non habeamus manentem civitatem, hospites sumus in isto tabernaculo (sicut Cicero 2 scribit de philosophia divini­tatis), eo die, quo hospes iusserit, oportet transmigrare, nec transversum quod aiunt (?) digitum licebit remorari, sed eodem momento oportet iussa capere hospitis, qui nobis hospitium commorandi, non habitandi dedit. Haec Cicero. Gravissima et graviora, quam vel dici possent, passi sunt viri sancti, nemo tarnen illorum sortem déplorât, nemo iudicat infelices, quod carceres, quod compedes perpessi sint, quod varus cruciatibus afflicti sint, sed felices ducimus deo­que caros, quod terrenis contemptis rebus aeterna sunt amplexi. Intellexerunt hunc contemptum mundi esse potiorem 1 V. ö. Horatii Carm. III. 3. a V. ö. Cic. de oratore III. 77. : «qui in una philosophia, quasi tabernaculum vitae collocarunt».

Next

/
Thumbnails
Contents