Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

et intimata vestra super conventu in Beremhyda celebran­dam (így) per egregium Stephanum de Hederwara nobis declarata perspicue intelleximus, sed certe non videtur nobis convenire í Iii spei, quam de reditu sew conversione ipsorum, qui alterius adhuc sunt factionis nobis offertis et pollicemini (quod Valentinus Therewk post obitum magnifici condam Francisci de Hederwara, qui fidelis nobis erat, et in ea etiam fidelitate et obedientia decessit, mox Castrum suum Ozora, quod dominae consorti suae dudum inscripsit atque lega­vit, violenta manu obsedit, hoc neque indutiarum federibus quadrat, multum etiam il Ii legationi, quam de Kenese ad nos misistis, 1 répugnât, non solum enim ex eiuscemodi tumultu et obsidione quies publica turbatur, sed preda ac maior desolatio in regno sequetur. Quare fidelitatem vestram hor­tamur, eidem nichilominus committendo, agatis apud illos, qui huius obsidionis authores sunt, ut a talibus désistant et maiora incendia ne suscitent, coacta mamque actione nihil in eorum rebus efficient, neque votis eorum nos inflectent, sed permittant stare negotium bonorum ipsius condam Fran­cisci de Hederwara, in quo solus ipse relinquit, donee trans­igatur negotium hoc, quod prae manibus in Berenhyda 2 perficiendum habetur, postea nos omnibus iuridicis processi­bus amputatis revideri discutique faciemus, quos bona illa concernunt et quitquid iure compertum fuerit et deliberatum observari faciemus, aliud igitur in hoc ne feceritis. Datum in civitate nostra Segeswar, in crastino festi beatae Dorotheae virginis et martiris, anno domini millesimo quingentesimo tricesimo secundo. Joannes rex manu propria. Kívül: Magnifico Thomae de Nadasd, administratori proventuum nostrorum regalium, fideli nobis dilecto. Eredetije papiron, zárópecséttel az Országos Levéltárban, N. R. A. Fasc. 675. Nr. 15. jelzet alatt. 1 A kenései 1532 jan. elején tartott gyűlésről a rendek Héderváry Istvánt küldték követül János királyhoz. — Magyar Országgyűlési Emlékek I. 354. 2 A berenhidai gyűlés 1532 márcz. 12-ikén nyílt meg.— Héderváry István híresztelései előtte. János követe Nádasdy Tamás volt. U. o. I. 362. Dr. Závodszky : Héderváry cs. oklev. 4

Next

/
Thumbnails
Contents