Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

36. Segesvár, 1532 február 9. János király Héderváry Istvánnak mindazon magyarországi birtokokat, melyek Kozáry Péter s Torvaí Ispán Mihály hűtlensége s főleg a miatt, hogy ők a János és Ferdinánd között fennálló fegyverszünet alatt néhai Héderváry Ferencz Tolna megyei Ozora nevű várát ostrom alá venni merészelték, a koronára szálltak, neki s általa utódainak adományozza. Commissio propria domini regis. Nos Joannes, dei gratia rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae etc. memoriae commendamus tenoré praesentium significantes, quibus expedit, universis, quod nos attentis et consideratis fidelitate et serviciis fidelis nostri egregii Stephani de Hederwara, per eum sacrae imprimis ipsius regni nostri Hungáriáé coronae, ac deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate, non parcendo rebus et personae, cum summa animi sui integerrima constantia exhibita et impensis, universa bona et quelibet iura possessionana egregiorum Petri Kozary et Michaelis Ispan de Thorway ubivis et in quibuscunque comitatibus regni nostri Hungáriáé existentia et habita, quae ex eo, quod iidem Petrus et Michael inter ista indutiarum tempóra, 1 quae inter nos, et adversariuin nostrum firmatae sunt, Castrum fidelis nostri magnifici quon­dam Francisci de Hederwara, Ozora nuncupatum, in comitatu Tholnensi habitum contra voluntatem maiestatis nostrae gravissima obsidione cingere illudque oppugnare veriti non fuerint, unde merito notam infidelitatis et criminis lesae nostrae maiestatis paîam incurrisse dinoscuntur, ad sacram coronam, consequenterque coîlationem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam dicti regni nostri Hungáriáé con­suetudinem atque legem rite et legittime devoluta esse per­hibentur et redacta, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et in­cultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promonthoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et 1 A visegrádi fegyverszünet 1531 jan. 21-től három hónapra terjedt.

Next

/
Thumbnails
Contents