Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. második kötet (Budapest, 1922)

Budae cuidam Joanni pellioni trecentis florenis debeo, cuius heredibus, si habuerit, satisfaciant, si vero aliqui heredes non comperiuntur, ex consilio domini cancellarii duobus claustris beatorum Joannis Baptistáé et Nicolai episcopi 1 ducentos flore­nos, residuos vero ecclesiae magis indigenti ibidem dare debeant. Apud Martinum Bolthos Quinqueecclesiis commorantem habeo decern et sex marcas argenti confracti, quod pro florenis centum eidem impignoraveram. Apud Stephanum Deeshazy habeo in pignore duos magnós cantheros argenteos simul cum quatuor marcis argenti pro florenis ducentis. Domini executores testamenti mei hie, in Ozora unum rectoratum altaris ordinent et rector altaris unam missam de beato Andrea apostolo pro salute animae meae celebrare debeat, cui unam vineam meam simul cum bobus ad unum aratrum dare et relinquere debeant. Habeo quinque iocalia aurea praetiosis lapidibus insig­nita, empta florenis decern et septem. Habeo quindecim cup­pas argenteas deauratas, centum et decern ac octo marcas argenti continentes simul cum uno canthero, duobus cande­labris et quatuor cuppis parvis similiter argenteis et deauratis. Praeterea habeo quinque scutellas argenteas, quarum singulae decern marcas argenti continent,' valentes florenos trecentes. Habeo quatuor annulos aureos magnos lapidibus praetiosis ornatos simul cum cathena aurea marcarum Villi, quae valet et pondérât florenos sexcentos ac duodecim. Praescripta cathena aurea sexcentorum et duodecim florenorum eodem praetio vendatur, quorum ducenti ad celebrationem et hono­rem exequiarum mearum, ducenti pro animae meae salute exponantur, de reliquis ducentis servitoribus meis satisfaciant, si ex praescriptis legatis nequit fieri satisfactio, sin autem horum ducentorum florenorum centum dominae consorti meae lego. Praescriptarum omnium rerum mearum argentearum et aurearum unam partem lego pro salute animae meae, alteram domine consorti meae, de tertia vero parte familia­ribus meis mihi obsequia exhibendis ac debitoribus quibus­libet satisfaciant. 1 V. ö. 1538 márcz. 27.

Next

/
Thumbnails
Contents