Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
JQOS fragilem et mortalem huiusque mundialis seculi vitam caducam et transitoriam esse sciamus, prospicua igitur nostri ingenii contemplacione inter ceteras bonas operaciones, salubres conversaciones ac gestus virtuosos ea, que nostrarum prolium et sobolium successorumque commodum, honorem et statum pacificum ac salubrem conversacionem concernunt, in animo revolventes et diligenter recensentes, ipsosque ordinata disposicione vita nobis comite relinquere et firmare cupientes, ut sicuti eosdem nobis mundiali vita fruentibus pia conversacione, optata pacis tranquilitate et quiete sincereque ac mutue caritatis dileccione congratulari videmus; sic et multo magis morte nobis secuta eosdem premissis congratulari affectamus: igitur nos premissarum consideracionum inter ceteras nostras salubres testamentarias disposiciones, talem fecimus et facimus testamentariam disposicionem: Quod si nos nutu divino, cuius voluntate cuncta subiiciuntur et reguntur, ex hoc seculo quoquo tempore decedere contigerit, extunc castrum nostrum Gwnyw vocatum in comitatu Jauriensi habitum et situatum, quod inter alias per nos ex concessione divina nobis et filiis nostris feliciter acquisitas hereditates minoris quantitatis valoris et estimacionis necnon fructuositatis existere dinoscitur, una cum opido, similiter Gwnyw appellato ac possessionibus Koch et tributo in eadem exigi solito, necnon Vigman, Chichow, Chazar, Kcthhel Zenthmiklos et Zechevv vocatis simul cum universis suis et earum utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, videlicet prediis, terris arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, silvis, nemoribus, insulis, montibus, vallibus, vineis et vinearum promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et molendinorum locis ac proventibus, obvencionibus, iuribus, iurisdicionibus et generaliter quarumlibet utilitatum et pertinenciarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis ad pretactum castrum ac opidum, possessiones et predia de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus sub suis et earum veris metis et antiquis limitibus, quibus idem et eedem per nos rite et legittime tentum et possesse extiterunt, ex certa nostra sciencia et animo delibe. rato, de consensuque et beneplacita voluntate egregiorum