Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

Stephani et Emerici de dicta Hedrehwara, filiorum nostrorum carissimorum magnifice domine Margarethe, filie condam mag­nifici domini comitis Anthonii de Blaga conthorali ac egregie puelle Katherine filie nostris carissimis ex eadem domina Margaretha propagathe tamdiu, quousque ipsa dominaMar­garetha conthoralis nostra titulo et nomine nostris frueretur, ipsaque egregia Katherina, filia similiter nostra annuente domino ritu sancte Romane ecclesie maritanda duceretur, dedimus, donavimus et contulimus ac testamentaliter legavi­mus, ymmo damus, donamus et conferimus ac legamus te­nenda, possidenda pariter et habenda, volumus eciam nichi­lominus et statuimus eo modo, quod eedem domina Margaretha conthoralis et Katherina filia, necnon Stephanus et Emericus filii nostri sicuti et quemadmodum nunc nobis feliciter viventi­bus sic et eodem modo post nostrum decessum in quibus­cunque castris, opidis, possessionibus et iuribus possessionariis, rebusque et bonis nostris sincere caritatis, pacis et dileccionis zelo pariter et invicem commorentur et congratulentur. Ubi vero ipsi humani generis inimico, dyabolo inimicante, qui optate pacis beneficio congaudentibus invidie, livoris et odii obstaculis obviare inter eosque zizaniam discordie seminare non desinit, pariter et invicem commorari et congratulari non valerent, extunc prefati egregii Stephanus et Emericus, filii nostri, easdem magnificam dominam Margaretham conthoralem et Katherinam filiam nostras usque prefixum tempus condicio­nibus sub premissis in pacifico dominio dictorum castri, opidi, tributi et possessionum, necnon prediorum cunctarumque supradictarum utilitatum et pertinenciarum eiusdem et earun­dem servare; preterea, quia perpetuitas prescriptorum castri, opidi, tributi et possessionum ac prediorum utilitatumque earundem ipsos filios nostros dumtaxat concernere dinoscitur, volumus ita et statuimus, quod iidem filii nostri universas lites et causas et alias quascunque, rectificaciones racione dictorum castri, opidi, tributi et possessionum ac prediorum metarumque et pertinenciarum eiusdem et earundem, aut alicuius earum temporum in processu per quoscunque motas et movendas propriis eorum laboribus et expensis supportare et expedire ac defendere, prefatasque dominam Margaretham

Next

/
Thumbnails
Contents