Dugonics András: Argonauticorum sive de vellere avreo : Libri XXIV. / Andreae Dugonicii. - Posonii et Cassoviae : Apud Ionnem Michaelem landerer, typographum et bibliopolam, 1778 (L.sz. Cs.Gy.831)

462 ARGON AITTICORUM mas deponerent. Nemo, praeter confcias ílerilitatis cauffam cognouerant: et intereffe Athamantis putabatur , ut primum de ilia quae­reret, tum, li remedio locus fupereffet, ma­lum auerteret. Sed cum omnes eum modi defeciffent, Militem, iibi cariffimum, iimuL que fidiifimum ad confulendum oraculum de­ftinat. Qúod ubi Ino refciit, gauifa vehe­menter Athamantem hoc agere, quod ipfa futurum exiftimauerat , atque, ut eueniret, operam non paruam infumferat, Militera ad fe alle&um precibus, ampla futurorum fpe, et mercedis praefentia fuas in partes pertra­hit , atque , ut oracula quidem accederet , fua­det, fed quidquid a Sacerdotibus diceretur, infuper haberet omnia, et conftanti audacia negligeret: hoc vero tantum referret: Deos edixiife: non ante finem fterilitati iraponen­dum, quam Phryxus vinciretur, atque ad aras Cereri facraretur. Miles ad confulendum oraculum abiit. Sed ego, neque, quod ora­culum confultum fit, fcio; neque, quis De­lubri Sacerdos fuerit, cognitum adhuc habeo. Haec poftrema cum Iafon legeret, illico in mentem redierunt omnia, quae in Marian­dinis ab Eutelo, adhuc Bubulco, relata in filuis acceperat; militem ilium, ab Athaman­te dimifTum, ad Dianae Fanum veniffe; An­tiilitem, auro deprauatizm, Phryxi iramola­tionem annuiffe ; hac gratia Aprum , primuin quidem in filuara, tum Templum irruiffe. Legerat haec antea ipfe pariter Eutelus, et legendo fubftiterat, turn Phryxi, ü rem no-

Next

/
Thumbnails
Contents