Dugonics András: Argonauticorum sive de vellere avreo : Libri XXIV. / Andreae Dugonicii. - Posonii et Cassoviae : Apud Ionnem Michaelem landerer, typographum et bibliopolam, 1778 (L.sz. Cs.Gy.831)
LIBER XV. 433 deam adfligeret, illico adfecutus eft. Sed 11e contemnere malum videretur, hoc praecipue tempore, quo illius patrocinium Iafoni neceffarium erat, breuiter Regi collocutus fe ad Virginem iturum dixit; illoque reponente : iret modo , fe dein , ubi omnia finierit, fecuturum, iter ad Medeam intendit. Vix conclaue primum ingreffus eft, cum Nutrix Erychraea paffis per humeros capillis, fcilia vefte , et labafcentibus prae horroré genibus obuia procedit Pontifici, interque ingentia lamenta refert: Medeam viuere deûiife. - - Cohorruit ad has voces Eutelus, tum quibus id iiidiciis cognitum Erythraea haberet, percontatur. Illa repofuit: Se iuxta illám in fponda confediffe, cum muocato prius Euphoni nomine oculum inuerteret , nec fpiritum deinceps uilum duceret. Immo cum dein corpus contredarec , vifurn id íibi effe prope iam ad rigorein accedere, et non lento gradu ad corruptionein pergere. Eutelus ad has voces longe adhuc magis attonitus, irrumpit potius, quam ingreditür ad Virginem. Cuinque ad ledum accederet, nec vitae ligna in corpore deprehenderet , poftremo iam modo, an fpiritus in ea aliquis reftitiffet, vifurus, ori Medeae aures adplicuit, et, quid mandaret, rogauit. Tum illa ita paucis repofuit : lube , oro , Euphone , omnes e conclaui excedere; folum Te hic volo. Hoc ubi dixit, Eutelus omnes bene fperare iuffit , referens : certa fe vitae indicia obferuaffe, neque adhuc de aegritudiue metuere: Exi-