Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1778 Quod tandem venatorem illum altae statuae, qui fatente Ignatio Humel muratio postremum extractum Juratum in retractus fuisset consecare volebat, sequ[enter] jactabat nunc contra Juratos rabiem suam exercuisse, nec de nomine tamen nec de servitio apud quem gesto cognitus, ac praeterea Ignatius Humel cum Michaele Slavacz in podio fons repleto, cum libero lumine Juratos investigans occasione tamen investigationis et post apud nullum Mazariorum Magistrum reperiti, consequenter nec acquiri volens cum et hi aggressioni interfuerint, ac se inibi distinxerint, sequaciter illos quoque poena manere debeat; Benigne volumus ut accepto a civico magistratu persona illorum descriptione illico per Regnum ubicunque intercipiendi publicentur. Quarto: Circa invasionem domus Tomcsanianae et trajectionem nobilis Josephi Szattmáry in Deputationali Prothocollo sub Nro 4to relatam clementer ordinamus quippe ut Joannes Schreseteff Capillamentarius, civium ductor tanquam agressionis hujus primipilus, et tumultuantis plebis ad ejusmodi agressionem animator et tragicae illius Szatmariensis interemptionis author ad trium annorum praesidianos labores; Josephus Segini Quadrantum Magister, et Mathias Háász civitatis vigiliarum Magister ob eis imputatos gravesque excessus ad quatuor praesidianos annorum labores condemnentur. Quantum ad Josephum Gaal sodalem lanionem de contorsione colli Szatmáriam multis judiciis gravatum, ac omni ex parte suspectum benigne praecipimus ut ulterior investigatio per antelatam deputationem peragatur, subinde vero ejusmodi deputatio, cum subnexa ejusmodi deputations opinione nobis appraesentetur ac interea quoque memoratus Gall incaptivetur, et in vinculis detineatur. Carolus Brenvaldt cocus duorum annorum in compedibus, purgandisque civitatis plateis carceres perferat. Quinto: In facto dehonestationis per non nullos cives contra Commembra curiae, nostrae prolatae in Prothocollo deputationali sub Nro 12 relatae siquidem ipsius Status publici ratio exposcere videatur ut personae in Dicasterys et officiis publicis constitutae debito honore et respectu habeantur, neque despectui cuipiam, multo minus publicis contumeliis vulgi et dehonestationibus exponantur, ideo benigne volumus ut Georgius Wurstlein nunc in propria domo olim Fuziana residens, et Martinus Heczl, promiscue magnates et nobiles ad curiam nostram Regiam existentes, eorum caedem pulsu campanae adhoc praevie dato facile parari posse signanter posterior proferre attentans, uterque pro medÿ anni aresto et 50 baculorum ictibus cum exordio et expletione constituti aresti dimidiatim in publico foro tempore nundinarum infligendis subire debeat. Sexto: Circa Juvenes qui in Danubio mersi referuntur in Prothocollo Deputationali sub Nro 10 attactos, ab eventu eatenus factarum apud Vice-Comitatus Tolnensis, dispositionem omnino praestolandum esse. Septimo: Quoad casum aggressionis domus Zlinzkÿanae seu hospitii Emyejani interventae et in Prothocollo Deputationali sub Nro 15° relatum benigne resolvimus, ut Leonardus Hoffman velut testium fassionibus maxime gravatus ad trium; Franciscus vero Schmid ad duorum annorum praesidianos labores deducantur; Franciscus denique Hamerle ad unius anni arestum in carceribus civicis obeundum, purgandasque plateas adplicetur. 94