Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1778 Octavo: Circa trajectionem sodalis Laminarÿ Joannis Mitske intervenientem in Prothocollo Deputationali sub Nro 6to relatam, jam civico Magistratui benigne injunximus, ut circa casum hunc uberiorem eamque circumstantialem investigationem serio peragat, eamque nobis subinde demisse submittat. Nono: Circa non nullos sibi baculos et petasos ademptos esse quaerulantes in Prothocollo Deputationali sub Nro llmo relatos benigne volumus, ut quoniam ex investigatione eatenus peracta nihil fundati eveniret, ab hocce puncto simpliciter abstrahatur. Decimo: Quoad investigationem de eo, quod vigiles civici in domo Praetoria sclopos plumbo oneraverint, et de damnis per Magistratum civicum resarciendis in Prothocollo deputationali sub Nro 3° relatam, siquidem magna immo maxima pars culpae in Magistratum civicum redundet, qui ut pote pro exigentia muneris sui magistratualis nullas prorsus efficaces dispositiones fecisse perhibetur, quo cives et alii jurisdictionis suae subjecti in justo obsequio contineri, taliterque tranquilitas et secacitas Publica in civitate procurari potuisset: quin potius tumultos hos otiose spectandi supina conniventia, aut plane cointelligentia sua ad ejusmodi culpatos actus positivam ansam, et occasionem praebuit. Hinc quem ad modum in primo casu qui in horto Kohlbachz intercessit Juvenes reos compertos in refusione damnorum per ipsos causatorum et etiam in expensis curae, et detrimenti corporis laesorum ac vulneratorum Juvenum hisce condemnamus ac insuper suspensionem medÿ anni salariorum, ad orphanotrophium civitatis adplicatorum plecti benigne volumus. Et praeterea cum Capitanei et locumtenentis Civici immediata obligatio fuisset homines ad excubias ordinatos personaliter dirigere eosdem in bano ordine saevaque disciplina continere, et ab omnibus excessibus cohibere, illi autem muneris et obligationis suae immemores praefatas excubias Civitatis competationibus indulgere, plumbo sclopos onerare et explodere susdeque sine lege, duce et ordine divagari, atque in obvios quosque etiam innocentes furorem et vindictam suam exarare admiserint; ideo clementer ordinamus, ut civitatis Capitaneus, qua una senator a salario suo unius anni aeque ad orphanotrophium Civitatis applicando suspendatur, Locumtenens vero, quia senator non est, unius mensis aresto puniatur.218 Pro eo vobis harum serie clementer com[m]ittimus et mandamus, quatenus tales dispositiones mox facere noveritis ut deputatio e gremio vestri in praemissis operans in concursu etiam civici Magistratus praedeductam benignam, eamque positivam resolutionem et ordinationem nostram publicet, et ad effectam opportune disponat; vel uti etiam quoad illorum Juvenum, qui ad domum Correctoriam condemnati sunt, ibidem receptionem, ita circa illos, qui ad labores praesidiarios sunt deducendi, fortalicii designationem demum quo ad suspensionem laboriorum Magistratualium suo via congruas dispositiones fieri jam clementer jussimus. 218 Der Senator war Mitglied des inneren Rates (Großer Rat) der städtischen Selbsverwaltung. Bán, Péter, 1980. IL 854-855. 95