Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1775 hocce usque imam May Anni 1775. solvendos determinari et Conventum prae­dictum expeditum et absolutum declarari, eatenusque testimoniales sub authen­ticas extradandos venire Actum ut supra. L. S.Extradatus p. Joannem Vermes de Budafalva. I. Cottus Bacsiensis Jur. Primas V. Notarium m.p. Praesentem Copiam cum vero hoc originali in omnibus conformem esse te­stor Bajae 18. Xbris 1774. Joannes Latinovich de Borsod I. C. B. [Inclytae Cottus Bacsienses] Tabulae Judi. Assessor m.p. L. S. Sequitur nunc tenor litterarum Testimonialium ejusdem I. Cottus Bacsiensis, super receptis Actis Comitatus publicis, ex nostro Conventu ab immemorabili fe­re tempore in eodem Conventu conservatis: Nos Universitas Praelatorum, Baronum, Magnatum, et Nobilium Comitatus Bacsiensis Damus pro Memoria, tenore praesentium significantes, quibus expe­dit Universis, quod medio Spectabilis Domini Sigismundi Lipkayi ordinarii V. Co­mitis Nostri Venerabilis Conventus Bajensis Patrum Ordinis Sancti Francisci Ord. Min. Observ. apud nos suo modo institerit, quatenus super receptis actis Comi­tatus hujus publicis a longiori jam tempore in praeattacto Conventu conservatis absolutum, et expeditum redderemus; cum autem justa petenti non sit dene­gandus assensus et ceteroquin grati recognosceremus praefatum Conventum er­ga requisitionem nostram pro Actis Comitatus hujus publicis recondendis Anno adhuc 1741. tutum, et securum Locum praebuisse, et ab eo inde tempore, us­que diem 30mam Junii Anni 1774. in eodem Conventu conservata, attune vero ad Archi-Eppale Oppidum Bacs exinde transposita esse; Hinc antelatum Conven­tum super effective receptis per Nos omnibus Actis publicis hactenus / :ut sup­ra:/ ibidem conservatis. Grata memoria ejusdem Conventus hac in parte etiam charitatem Culturi, plene absolutum, et expeditum declaramus; harum nostra­rum Authentici Sigilli nostri munimine roboratarum vigore, et Testimonio litte­rarum mediante. Datum ex Generali Congregatione Nostra in Gremiali Oppido Baja Die 7a Mensis Decembris Anno Millesimo Septingentesimo Septuagesimo quarto continuative celebrata. L. S. Extradatus p. Franciscum Kaszony praelibari I. Cottus Bacsiensis Notarium m.p.181 Harum litterarum sicut et priorum, Authenticum asservatur in Archivio Con­ventus hujusce S. Antonii. Tenor litterarum a Spectabili Dno Petro Latinovich datarum super fi. 500 pro Ecclesiae nostrae S. Antonii Paduani supellectili: Inffascriptus vigore praesentium omnibus et singulis notum reddo, quibus expedit universis: quod posteaquam Pater meus Daniel Latinovich de Borsod Anno 1740. termino quippe vitae Suae dispositionem ultimam super universis 181Das Archiv des Komitats Bács-Bodrog wurde also 1741-1774 im Franziskaner­kloster in Baja bewahrt. 78

Next

/
Thumbnails
Contents