Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1835 Annus 1835. Mensis Januarius 7. Incendio rursus circa médiám sextam vespertinam ad ripam Danubii in Arenaria /:Homok:/ exorto, posteriore parte domus unius flammis absumta, anterior servata est, tecto, utiq[ue] arundinatae et circa mediam quorumdam industria detracto. 11. Quoniam Ecclesia Conventualis per amotionem Fr. Conradi Sacristam nullum habuit, e dispositione Ministeriali Fr. Nicolaus Hoffer, Laicus improfessus Bacsino occasione Conventus horsum adferri debuit. Mense hoc frigus tantisper saevit, maximum erat die 7. septem graduum, quod postea remisit, et altero dimidio pluviae ingruunt. Mensis Februarius Nihil memoria digni protulit, eratq[ue] priore sui parte pluviosus, altera frigidior tantisper, et siccus. Mensis Martius 7. Iam die 5. c[urrentis] D. Ordinarius] VComes cursore extraordinario percepit Lit[t]eras, quibus perlatum est ferale nuncium; hodierno autem dato in publicis paginis idem legimus, nempe ereptum esse Imperantem optimum FRANCISCUM PRIMUM. Hic cunctis amatus, omnibus honoratus, omnigeno virtutum genere decoratus Princeps primam lucem conspexit Florentiae /:ubi gloriosae memoriae Pater eius Leopoldus 2. ut Magnus Dux Hetruriae tunc degebat:/ die 12. Februarii anno 1768. a morte Patris Imperii gubernacula capessivit die 1. Martii anno 1792. ut Rex Hungáriáé Budae die 6. Junii a[nni] e[iusdem] Imperator Romanorum Francofurti 14. Julii, Rex Bohemiae Pragae die 9. Augusti inauguratus, statim gravissimis aerumnis a principio regiminis obiectus, impetus Gallicos sustinere coactus, sed iis nuper, Napoleone praesertim ad fastigium Imperii Gallici elevata, qui ex aliorum ruina suam potentiam augere in deliciis habuit, nimis ferociente, ad cuius furorem sedandem, et famem exsatiandam, hacq[ue] ratione eum sibi conciliandum plurimum dilectam filiam Mariam Ludovicam victimae instar desponderat, nec tamen sic exsatiato, magna provinciarum Haereditariarum parte exutas, die 6. Augusti anno 1806. Romanorum Imperatoris dignitate dimissa, iam die 11. Augusti anno 1804. Haereditarii Austriae Imperatoris titulum sumserat. Tandem Napoleone, qui etiam post infelicissimam in Russiam expeditionem, amissis ibi fere 600000. militum, porro quoq[ue] Dictator Europae esse voluit, debellato, et in insulam libam /:Elba:/ a[nno] 1814. misso, inde a[nno] sequ[enti] egressa, et iterum victo, atq[ue] in insulam S. Helena relegato, Franciscus, reddita Nationibus pace, tamquam liberator Europae triumphans magna populi exultantis laetitia Viennam redivit 15. Junii Sic Franciscus, dum plurima, et bellorum, et pacis tempore, quae ad rem sacram, lit[t]erariam, civilem, ac militarem promovendam valerent, sapienter constituisset, dumqfue] nihil magis, quam populorum sibi subditorum toto sui regiminis tempore, 43. annorum decursu, sitiret, post brevem aegritudinem /:24. Febr[uarii] febri vexari coepit:/ anno aetatis 68. omnibus intimum super acer-410