Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1831 Sequentes post tertiam promulgationis diem sub poena inobedientiae discedent: P. Stephanus Ninkovich Brodium P. Xistus Popp Földvarinum P. Anastasius Balás Mohacsinum Fr. Ludovicus Vilcsek, Vukovar[inum] Fr. Titus Eredt Bacsinum Fr. Casparus Kovács Mohacsinum Datum e Consensu VConsultorii, vim primae Intermediae Congregationis Capitularis habente Budae in Conv. Nostro ad S. Stephanum Proto-Martyrem die 17. Septembris 1831. Fr. Josephus Matzek m. p. ( L. S. ) De mandato VP. Consultorii Miner Provialis. Fr. Elias Vraxich m. p. Secretarius Provinciae 24. Lectae sunt Circ[ulares] Litterae A. R. P. M. Prov. in quibus publicantur Locales Conventuum Superiores partim confirmati, partim neo-electi, aut translati; tum Illustrissimum, ac Rdssimum Dnum Paulum Mathiam Szucsich Eppum Diakovariensem Syndicam Proviae esse; item ad facilitandam panni transpositionem praeter Vice-Praefectum Pannificinae Vukovariensem, etiam Essekinensem VPraefectum constitutum; denique ad fundum quempiam constituendum, quo variis Conventuum indigentiis succurri possit, determinatum esse, ut per singulos Conventus a quolibet Sacerdotum binae Missae ad intentionem Proviae menstrue legerentur. 29- Exacto probationis Anno Fr. Fridericus Kanyó horsum tabulariter dispositus, Bacsino advenit; sed ob certa adiuncta dispositione immutata Földvarinum translocatus die 31. discessit. Mensis hic amoenus, serenus, et siccissimus fuit, id quod sementi, tardius praesertim factae, noxium evasit, multiplicatis nimiopere muribus. Mortalitas de die in diem per regnum minuitur: ut adeo in plurimis locis publicae Deo Grates cum summa populi devotione agerentur. Sed malum hoc contagione sua ad provincias occasum versus sitas semet protendit, nominatim die 8. Oct[obris] Hamburgi morbus hic erupit, licet spatio 30. milliarium omni ex parte optima iruerentur homines valetudine. Mensis November 3. Rei Litterariae in R[egio] Gymnasio administri invocato Auxilio Superno initium fecerunt Anno Scholastico, licet id 15. Octobris hoc Anno fieri debuisset; verum ob fatalia morbi grassantis adiuncta anni Scholastici initium ad initium Novembris Foro Altissimo defixum est. 6. Advenerunt e Studio Philosophico horsum dispositi FF. Gervasius Svircsevich, et Carolus Helder. 7. Studium Theologicum implorata ope divina annum Scholasticum inchoavit. 17. Appulit ex insperato occasione Navis Vaporaceae A. R. P. Minister Provlis cum R. P. Justino Tanos Pro-Secretario, Visitationem Canonicam in hoc, et Bacsiensi Conventu peracturus, quam interrumpere feralis morbus grassans imperavit. 390