Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1831 - 1832 20. Hic quoq[ue] actae sunt Divinae Bonitati grates publicae pro illa clemen­tia, qua nos a saevientis morbi malo praeservare dignabatur: in Ecclesia quidem Conventuali hora 7. decinente solennem Missam R. P. Pro-Secretario; in Paro­­chiali autem hora decima, utrobique magno populi fidelis concursu. Praesens Protocollum sedulo, nitidoque calamo adaequate ductum, tempo­re Visitationis Canonicae die 24a et seq Mensis Novembris anni 1831. isthic ha­bitae, revidi et laudata nomine A. R. P. Visitatoris exactitudine R. P. Protocollis­­tae subscripsi.625 P. Justinus Tanos m. p. V. Secretarius et Protocollista Provae Mensis hic humidus, et frigidus, sine nivibus tamen transiit. Morbus grassans penitus cessare videtur, quod publicae relationes officiosae rarius comparcant. Mensis December 13. Discessit Bacsinum A. R. P. Mner Provlis cum R. P. VSecretario in comiti­va P. Vicarii. 16. Sacra Exercitia octiduana finem acceperunt. Mensis hic praesertim priore dimidio pluviosus, et frigidus erat, posteriore calidior. Annus praesens quoad valetudinem fatalis, quoad naturae producta, specia­­tim quoad vinum vix mediocris qualitatis mediocribus, quoad frumentum steri­lioribus adnumerandus. Annus 1832. Mensis Januarius Adlatus est Mohacsino Apparatus col [oris] albi, hoc est Casula, Pluviale, ac Dalmatica cum aliis pariter albi col[oris] 4. Casulis Vienna ab. A. R. P. Petro Be­cker Ex-Mstro Prov. huic Ecclesiae donatys. 16. Hora 4 1/4. pomeridiana exorto /:quomodo? ignoratur:/ incendio in platea Agni /:Bárány Utsza:/ domus cuiusdam Hebraei Mercatoris Macello obversa conflagravit. Eodem fere momento /mulla calamitas sola:/ auriga conventualis aquam Da­­nubialem laturus, repletis iam vasis dum ex aqua egredi vult, equi confusi, et funibus irretiti retrorsum currum trahunt, bini merguntur, tertius cum auriga in aquam prolapso segre ab accurrentibus hominibus liberatur. 19. Fr. Paulinus, iam Josephus Kovács votis tertiis minus faventibus seculum repetere est coactus. Die interessante Eintragung halten wir auch für gerecht. Der Führer der HD, Pater Timót Lukács, zeichnete die Ereignisse mit einzigartiger Eifrigkeit auf. 391

Next

/
Thumbnails
Contents