Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
20. Comitia regni, Praeside Serenissimo ADuce Carolo /:Matte morbo detenta:/ finem acceperunt, et 17. Articuli sanctionati.619 23- FF. Theologiae Studentes Leonardus Ertl, Antoninus Sisa, Otto Babulák, Bartholomaeus Meshtrovich, Cyriacus Apich, et Bonaventura Glatz vota acceperunt, atq[ue] 27. resignatione propria manu subscripta, et pridie iam in communi coenaculo publice lecta hodie in manibus A. R. P. Gvardiani votis solennibus Altissimo nuncupatis semet sacrae Religioni obstrinxerunt. Mensis hic, demtis paucis diebus, praesertim festis Natalitiis adeo calidus fuit, ut iisdem festis cernere licuerit plurimos de plebe, in primis mulieres, nudis incedentes peditus. Annus quoad vinum mediocribus, quoad frumentum sterilibus accensendus. 1830 - 1831 Annus 1831. Mensis Januarius 11. Lectae sunt Litterae Circulares A. R. P. Mstri Provlis, quibus intimatur, Exequias pro defuncto Pontifice Pio 8. servandas esse, et pro felici Successoris electione praeces fundendas; item in Canone Missae verba:,, prout et Juniore Rege Ferdinando ” adiicienda.620 27. Fr. Rochus Nagy licentia, et exactis in Religione tribus annis vota tertia accepit. 28. Fr. Laurentius Szakony, Laicus Novitius prima vota obtinuit. 29. Suprafatus Fr. Rochus Nagy, Theologiae in annum 1. auditor protestatione pridie publice perlecta in manibus A. R. P. Gvardiani solennem elicuit professionem. 17. Fr. Bartholomaeus Meshtrovich, Slavonita Illokinensis, SS. Theologiae Studens, nuper professus, inflamatione pulmonum, remediis nequidquam adhibitis, est exstinctus anno aetatis 22. Religionis 4. et per A. R. D. Mathiam Bartok Parochum Loc[alem] die 19. hora 10. matutina crypta illatus. Mense hoc frigus septimum in thermometro gradum n excessit. Mensis Februarius 3- Fridericus Hibái, professione vietor, per A. R. P. Gvardianum Religiosa veste indutus in qualitate subcoci, accepto nomine Gedeonis. 19- Jam die 14. huius e Litteris privatis, Vienna dimissis, hodie autem e publicis Ephemeridibus intelleximus electum Pontificem die 2. c[urrentis] votis 32. Mauro de Capellari Cardinalem Presbyterum, prius Generalem Camaldulensium, natum Belluno die 18. Sept[embris] 1765. 619 Kolosváry, Sándor — Óvári, Kelemen, Gesetzartikel v. 1740-1835, 1897. 490-511. 620 Franz I. war Gläubiger, aber das josephinistische System blieb eigentlich erhalten, die Staatsreligion entwickelte sich sogar im vollen Maße. Villányi, Győző, 1938. 10. 383