Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1830 in Scholis singulis brevi allocutiuncula eum salutarunt. Hoc spatio temporis con­firmati sunt 2289. 13- Pro solemnitate S. Antonii Paduani, cum in diem Domini inciderit, magna populi fidelis frequentia confluxit; Eleemosyna tamen exspectationem fefellit. Concionabatur Hungarice R. D. Joannes Szabó Cooperator Baracskensis, Ger­manice vero, et Illyrice domestici Concionatores. Sacrum solenne decantavit A. R. D. Parochus Loci. 15. Advenit R. P. Augustinus Nemes, Gvardianus Földvariensis. 16. Cum eodem A. R. P. Gvardianus domesticus discessit Radnam. 29. Redivit A. R. P. Gvardianus uterq[ue] cum nuncio Ministrum Provlem votis plenis electum esse A. R. P. Josephum Matzek Lectorem Theol[ogiae] emer[itum] Consultores RR. PP. Damianum Koch, et Silvestrum Ninkovich. R. P. Gvardianus Földv[ariensis] seq[uenti] die ad propria redivit. Mensis hic demto primi dimidii fine siccus, et calidus fuit ob siccitatem gramen exiguum falcatur, foeni proinde penuria metuenda.613 Mensis Julius 2. Advenit horsum A. R. P. Petrus Becker Ex-Mnster Provlis, et Gvardianus Viennesis cum R. P. Dominico Kirchmayer, Secretario Emerito, et Gvardiano Pos­­segano e Capitulo redux nos fraterne visitando, datis Conventui 100 fl. c[onven­­tionalis] m[onetae] erga stipendia 250. 3. Terminata Visita Canonica in hocce Districtu Excellentissimus APraesul equis hic mutatis Coloczam redivit. Eadem. Incl. Legionis Pedestris Don Miguel /:Duka:/ secunda Phalanx /:Ba­taillon 900 circ[iter] viri:/ horsum Petrovaradino advenit, sequenti die Budam versus iter prosecutura, ibiq[ue] servitia exhibitura. 5. Discessit A. R. P. Petrus Becker eadem via comite. Eadem. Hora tertia pomeridiana in serie S. Rochum spectante exorto per in­curiam /:caminus in latere perforatus erat:/ incendit duae solum domus confla­grarunt, flante licet vento validissimo, reliquae deorsum versus servatae salutem suam debent arboribus, quibus aula combusta domus consita fuerat. 21. Franciscus Szakonyi, sodalis Sartor accepto e manibus A. R. P. Gvardiani Religionis Habitu annum probationis inchoavit, imposito ei nomine Laurentii a Brundusio. 24. Sub hodierno dato legimus in Ephemeridibus publicis Litteras Regales, quibus intimatur futura Diaeta in 8. Sept[embris] indicta, Posonii celebranda, et Ferdinandus ADux, et Haeres Coronae ibidem coronandus. 27. Celebrata est Zomborini Congregatio Generalis sub praesidio Illustriss. Dni Comitis Francisci Győry, huius Cottus Supremi Comitis, in qua quoniam Spect. D. Josephus Szucsics Ord[inarius] VComes, qua Assessor ad Tabulam Regiam iam anno priore promotus est, Restauratio surrogatoria fuit servata, et Spect. D. Adalbertus Antunovics, VComes substitutus, per acclamationem Ordi­narius factus, substitutus autem pluralitate votorum Spect. D. Antonius Vojnics 613 Die Weizenpreise des Marktes in Pest: 1822-26 6-9 Forint, 1827-1835 11-13 Forint, 1836-1839 7-9 Forint. Szőnyi, Gyula, 1935. 202-203-378

Next

/
Thumbnails
Contents