Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1829 - 1830 22. Hora 11/2 promeridiana in platea, quae recta ad Capellam S. Rochi ducit /:Gyász Utsza:/ una domus conflagravit.609 Mensis hic inter rigidissimos referendus; nam frigus de die in diem crescebat adeo, ut in thermometro 15° indicaret, idq[ue] constanter, ideo pauperes quidam casas in vineis incolantes frigore obriguerunt, in Nosocomium delati, cura adhibita, tres ad vitam revocati, in aliis quatuor opera perdita. Sed frigus hoc insolitum, ut e publicis Ephemeridibus constat, in aliis quoq[ue] diversi situs partibus furit. Sic Smyrnae in Asia Minore iam 23- Oct[obris] circumiacentes colles nivibus tecti conspiciebantur. Derolini die 23- Dec[embris] in loco patente thermometrum 21° indicabat: ubi ex adverso, quod mirare, Petropoli usq[ue] nonam Decembris altius octavo gradu frigus non fuit, et usq[ue] primam eiusdem mensis in Neva fluvio naves libere commeabant.610 Annus exspectationem omnium superavit, ideo fertilioribus est adnumcran­­dus. Annus 1830. Mensis Januarius Mense hoc, cum nihil memorabile evenerit, frigus eo magis saevit ascenden­do ad 21.° in thermometro. Mensis Februarius 13- Cubilis primi ad portam in Ambitu inferiore, a Professoribus inhabitato, fornax sub coena perfracta est reperta, re e sola suspicione inquisita fur inven­tus, qui, quoniam Studiosus erat, inflictis pluribus scuticarum ictibus, die 17. cum moribus chassis] 2. dimissus est. Damnum praeter fractam fornacem nullum est factum. Hic quoq[ue] mensis, frigore, ut supra, saeviente, pertransiit. Mensis Martius 13. Frigus tandem post quatvor mensium saevitiem remittere coepit, et nives, quae in hortulo Quadri Conventus fenestras usq[ue], imo altius, sic et alibi hae­rebant, sensim solvuntur. 18. R. P. Lector Erasmus servavit Examen e Jure Canonico. 25. R. P. Lector Stephanus ex Hermeneutica. Cum fine mensis, postquam nives penitus disparuissent, apparuerunt tristes saevissimae hiemis sequelae; cum enim 13- Nov[embris] anni superioris post modicum gelu nives copiosae decidissent, segetes in terra, vix aliquantum gelata, copiosis nivibus tectae, et suffocatae computruerunt, idq[ue] per spatia in agris iam minora, iam ampliora: ut homines cogerentur spatia vacua subarare, et 609 Die Gyász utca (Trauerstraße) ist heute Batthyány Straße. Den Namen hatte sie ver­mutlich bekommen, denn sie führte direkt zum Eingang des Rókus-Friedhofs. Flach, Paul, 1977/a. 43. 610 Der Führer der HD entnahm aus Zeitungsberichten diese Angaben. HKT 24. De­zember 1829. Nr. 51; Dezember 1829. S. 376; 20. Januar 1830. S. 36; Februar 1830. S. 87. 375

Next

/
Thumbnails
Contents