Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1830 hordeo, aut avena, v Zea conserere, hocq[ue] cum exiguo fructu, ideo frugum pretium increscit. Mensis Aprilis 6. Tandem nives, quae hucdum in hortulo Quadri Conventus, et foris in fossis conspicuae erant, Zephyro flante, et sole urente penitus evanuerunt. 10. Solennitas redivivi Salvatoris tempestate favente, coetibus cum suis vexillis, et copiosissimo confluxu fidelis populi comitantibus per A. R. D. Parochum Mathiam Bartok hora 6. vesp[ertina] in Ecclesia vero Conventuali post ibi terminata terminanda servata est. 24. Triste nuntium medio Cursoris publici Buda ad nos perlatum est, ibidem A. R. P. Gregorium Csevapovich Iterat[o] Ministrum Provlem die 21. eiusdem, inflammatione Pulmonum in nervosam febrim degenerante anno aetatis suae 44. inter vivos esse desiisse, et 23. utpote suo natali per Illustrissimum, ac Rdssmum D. Georgium Ilaulik ad Exc[elsum] Cons[ilium] R[egium] L[ocumtenentiale] H[ungaricum] Consiliarium, Electum Eppum Pristinensem, et Canonicum Strigoniensem tumulatum.611 Mensis hic nec calidus, nec frigidus erat, et ideo, licet aliquae dies calidiores illuxerint, quia tamen terra diuturna hieme nimis refrigerata fuit, vix aliqua plantarum vegetatio apparet, arbores nonnisi cum fine mensis florebant. Mensis Maius 25- Adlatae sunt binae Litterae, et lectae A. R. P. Ex-Ministri, et Vicarii Provlis Petri Becker. Harum aliis officiose nota redditur mors P. olim Mnstri Provlis Gregorii Csevapovich, cuius laudem praeconia vide in Protocollo Circularium. Aliis idem Ex-Minister, ceteris emortuis, unicus intimat, se e consensu RR. PP. Proviae Consultorum, ut Vicarium Provlem, regimen Proviae assumsisse, atq[ue] hac potestate instructus Capitulum Provinciale in Conventu Matris Gratiarum Radnae die 24. Junii celebrandum indicit, ad quod Consultores Proviae, omnesq[ue] Conventuum Superiores officiose evocat. Mensis hic nimis calidus, et siccus transiit, ideo segetes, alioquin macrae, flavescunt, plantae omnes langvidae pluviam desiderant. Mensis Junius 8. Computus Generalis conclusus, publicatus, et subscriptiones factae. Eodem. Hora 7 1/2 Vespertina advenit Excell. Illustriss. et Rdssimus D. Petrus Klobusiczky de eadem S. C. R. A. M. Act. Int[imus] Status Consiliarius, Ins[ignis] Ord[inis] Leopoldi Imp[eratoris] Magnae Crucis Eques, Exc[elsae] Tab[ulae] Septemv[iralis] Co-Judex, et AEppus Colocensis Districtum hunc canonice visitaturus, et Sacramentum Confirmationis impertiturus advenit. Ut vero tantus Hospes eo decentius exciperetur praevie ordines facti sunt. Studiosa nempe Juventus cum suis Moderatoribus, Coetus omnes sub vexillis, Turma Civica in Armis, in series distributi Excell. APraesulem exspectabant, qui ex parte Celsissimi Principis Grassalkovics per Spect. D. Paulum Markos Fiscalem, ex parte Cottus per Spectabilem D. Beniam[inum] Latinovics Ord[inarium] Cottus Nota611 György Haulik (1786—1869), Erzbischof von Zágráb (Zagreb). Fejér, Georgius, 1835. 137.; Rimely, Károly, 1865. 344.; Zelliger, Alajos, 1893- 161. 376