Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1828 8. Ad audiendas Theologicas disciplinas advenerant e Brodensi Philos [ophia] FF. Aemilianus Liebl, et Bemardinus Kaas; e Novitiatu vo Földvariensi absoluta in saeculo Philosophia Fr. Augustus Fahrnvanger. 9. Praememorati tres FF. Professi Theol[ogiae] Studentes Mohacsinum discesserunt. Eadem. Litterae Circulares A. R. P. Ministri Provlis sunt lectae, in quibus annunciatur Extra-Ordinarium Proviae Capitulum, in Conv. Mohacsiensi ad S. Stephanum Proto-Regem die 23. Octobris celebrandum, ad quod evocantur non modo illi, quibus de iure, et consvetudine accessus ad Capitulum patet; verum et Consultores, ac Secretarii Provinciae Emeriti, ac SS. Theologiae Lectores Actuales, Universitatis censura probati, eum in finem, ut compilata Provinciae Generalia Statuta publicentur, et omnium substrigtione firmentur. In iisdem Circularibus vitia nnulla carpuntur, ac observantia disciplinae regularis commendatur. 12. Advenit Illustrissimus D. Comes Franciscus Győry de Radvány, Camerarius, et Consiliarius Regius, ac ICottus Bacs[iensis] Supremus Comes, a numerosa Deputatione Cottensi, et Militia Civica solenniter exceptus, illico Zomborinum discessit, Restaurationem Magistratualem servaturus. Mensis hic pluviosus, et subfrigidus petransiit; ideoq[ue] ob iteratos copiosos imbres vindemiatio accelerata, quod botri putrescere inciperent. Collectio frumenti eamdem ob caussam impedita. In possessione Vaskút vix inchoata vindemiatione, exorta tempestate grando notabile damnum botris ob frigus non bene maturis intulit. Mensis October 1. Servata est Zomborini Restauratio Magistratualis, in qua VComitibus confirmatis, Ord[inario] Notario item, et Fiscali permanentibus, nobis obtigit Ord(inarium) Judlium Spect. Dnus Josephus Kovács de Rigicza, VJudlium Mathias Knézy, Jurassores: Matthaeus Rudies, et Ladislaus Vojnics. Facta vero est Restauratio per acclamationem. 10. Hora 2 1/2. matutina Domus Dominalis a Frumentario inhabitata, in Aula Braxae Dnalis sita, cum stabulo contiguo conflagravit. 17. Discesserunt Mohacsinum A. R. P. Gvardianus, et RR. PP. Lectores ad Congressum extraordinarium novorum Proviae Statutorum revidendorum, et approbandorum caussa. 20. Hora 81/2. matutina iterum ibi exortum incendium, hoc est in aula Braxae Dnalis, Domum Molitoris cum duobus stabulis, et Depositorio foeni /:80. foeni curribus repleto:/ incineravit. Quomodo et nuperosum, et hodiernum evenerit, ignoratur. Eodem. Advenit e Novitiatu Földvar[iensi] Fr. Constantinus Benyács absolutus Philo[sophus]. 24. Rediverunt Mohacsino A. et RR. PP. Gvardianus, et Lectores, revisis, et confirmatis Statutis. Aderant decem solum Gvardiani, reliquis aut adversa valetudine, aut longinquitate itineris, quo minus citra notabiles expensas venire possent, impeditis. 30. seq. Nives copiosae ceciderunt. 366