Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1750 tinuat. Circa finem anni secundi Congressus tempore ei adjutor datus est P. Lucas Bebrich qui Scholam Pomeridianam faciat, atque hic lectorem infirmum pauli­sper sublevet.56 Anno 1750 Mense Majo accepit Dominium Bajense Excentissimus Dnus An­tonius Krassalkovich comes de Gyarak qui státim ac Bajam venit domos submo­vit, quae à Palatio suo ad ripam Danuby excurrere; et novam Plateam instituit, quae S. Antony dicitur.57 Submotum est quoque in mutatione illa Allodium fratrum, quod e regione Portae majoris novae stetit Allodio novo connexae; sed non allodium modo, verum et magna et praecipua pars vineae atque area Spa­tiosa ad austrum declinans usque ad S. Rochi Capellam à territorio nostro di­rempta ejus tamen intuitu a fundamentis erexit Allodium et equorum Stabulum deditque vineam graeci cujusdam et prunetum amplum, quae septentrionem spectant.58 atque insuper Dnus Krassalkovich pollicetus est, quem velit non Contum modo, sed et hortus et vinearum muro Calcaris cingere: faxit Deus, ut diu vivat vir Religioni nostrae apprime addictus.59 Anno 1750 Romae celebrata fuit Jubilaeum at anno sequenti in hac Archi-Di­­aecesi die 14 Martÿ inchoatum est. Dispositio Archi Eppi circa Jubilaeum ita se habet: duo menses Coloczae Sedi Archi Eppiscopali adjudicati sunt, unum mensem habuit Baja, pro lucrandis indulgentÿs, item unum mensem Bacsinum; unum Neoplanta, et demum Sabatka unum. Ad eaque loca totus circumvicinus populus processionaliter confluere debuit. Ex illo magnum murmur in populo exortum fuit, quod non cuilibet parochiae, aut saltem ÿs ab Archi Eppo designa­tis locis 6 integris mensibus uti Bulla sonat indulgentiae concessae fuere. Sane id quam certissimum est, quod nec vigesima pars in hac Archi Diaeceses indul­gentias lucrata sit; nam cum loca inter se nimis dissita sint, sane fieri non potuit ut omnes venirent: et cum unus tantum esset mensis concessus: Quomodo in hoc tardiore scripto tempore omnibus satisfactum fuisset. Anno 1750 die Laurentÿ festo nubes densa Caelum nobis eripuit, crebras elimit fulgura et fulmen tantum non claustrum ipsum ferÿt, sed tamen non procul abfuit; dum nimirum decem passus circiter a caenobio in lignum inpegit, quod erat fulcatum saepius, et ipsum dividit, sepes vero notabiliter inclinavit: uti adhuc hodie videre est ad portam et claustri minorem, in ipso ad hortum ingressu in-56 Diese Eintragung weist auf die Art und Weise der HD-Führung hin. Die Eintragung v. 1749 befindet sich zwischen zwei Eintragungen v. 1750. Das konnte nur passieren, wenn die Ereignisse zunächst auf Zettel notiert und erst später ins Buch eingetragen wurden. 57 Mit dieser Verordnung nahm der Ursprung des heutigen Stadtbildes und die Entsteh­ung des Béke tér (Friedensplatz) ihren Anfang. Die Szent Antal Straße (heute Szamuely Tibor Straße) wurde südlich vom Garten der Franziskaner und senkrecht darauf ausge­baut. Kaizer, Nándor, 1927. 58Vier Zeilen sind durch wiederholtes Durchstreichen unlesbar. 59 Diese Mauer stand noch in den sechziger Jahren dieses Jahrhunderts südlich von der Kirche. In der Ecke stand in einer Waldnische die Barockstatue der Schmerzensmut­ter. Nach dem Abreißen der Mauer wurde die kleine Statue in einer Nische in der Kirchen­mauer untergebracht. 30

Next

/
Thumbnails
Contents