Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1750-1751 tenoris ad manum dexteram. Ex illo ingenti fragore et tonitrua tres fratres qui propius aderant perculsi sunt, qui retro prehensi aliquamdiu sui impotes fuere; habente Deo gratia, quod et conventum et Patres illaesos servaverit. Anno 1751 die 17 Martÿ fuit hic Congressus Patrum Provinciae pr[op]ter Capitulum, et novi Provincialis electionem, et fuit dies 20 May designatus, locusque Radna detectus, ubi Capitulum celebretur, atque litterae Generalem missae sunt, ut facultatem et licentia Celebrationis impertiat, quae etiam non longe post obtenta fuit.60 Anno 1751 in Martio et Aprili tanta fuit Danuby fluminis exundatio, quanta post hominum memoriam non fuit audita. Pagi integri plus quam 20 hactenus fluminis securi tantum non submersi fuere: arva intra aquam sepulta, desperationem frugum palam minata sunt.61 Postquam tamen aqua in suam pristinam sedem restituta fuit; vigent denuo ferme omnia: et docuit Deus mortales in ipso certam spem et fiduciam esse positam ut pote qui potest, et vult omnia, et mortales in medio omnium adversitatum fluctu non desint. Anno 1751 sub tertio Adm. Rndi Patris Lukich guardinatu centum millia laterum procurata sunt, et soluta, constiteruntque ter centum florenos: itaque in universali suo trium annorum Computu: haec sunt adnotata: quod guardianus isthic 500 florenos pro calce, 300 pro lateribus coctis fructuose expenderit, et praeterea 664 florenos in Cassa Conventus reliquerit optimus sane oeconomus et sua laude non frustrandus. Anno 1751 die 20Maÿin Provincialem Adm. R. P. Josephus Jankovich electus fuit in Conventu Mariae gratiarum Radnae vir sane incomparabilis, in quo omnium virtutum et scientiarum decora insunt: qui non in Provincia solum, verum etiam in toto ordine amplissimique honore est consecutus: in Provincia namque lector jubilatus paulo ante electionem in Provincialem declaratus est. Fuit quoque Custos in Provincia, et ex custode factus est Provincialis, in Capitulo generali Romae celebrato creatus est in Diffinitorem generalem; quod capitulum fuit anno 1750 mense Majo, in vigilia Penthecostes. Guardianus hujus loci Bajae in eodem Capitulo factus est R. P. Emeticus Buday Ex Diffinitor et gloria gentis hungariae, is quod Excellentissimus Camerae Praesidem Krassalkovich effecit ut Ecclesia nostra minae proxima ad annum 1752 aedificetur. Suis plurimum sumptibus ejusdem Excellentissimi Domini faxit Deus ut haec spes nos non fallat: et diu sospes in terra vivat.62 Invidae manus voluerint obliterare memoriam tanti vir.63 60 Hier setzen sich die Eintragungen fort, die mit den Ereignissen gleichaltig sind. 61 Über die Überschwemmungen siehe Galgóczy, Károly, 1876. I. 93-62 Dieser Abschnitt wurde mit Tinte durchgestrichen, er ist jedoch — auch wenn schwierig — entziferbar. — Imre Buday war 1741 und 1751 Prior in Baja. Kaizer, Ferdinandus, 1896. 4. 63 Diese Zeile wurde später von fremder Hand mit Bleistift über den Text geschrieben. 31