Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1826 Turma ILegionis Dimachar[ionum] ADucis Joannis, nec non Studiosa Juventute, festivas explosiones faciente cohorte civica. Hoc quoq[ue] mense rigor hiemis perduravit; frigus tamen tantisper praesertim altero mensis dimidio remisit, et ad octavum, immo et septimum gradum in thermometro ascendit. Mensis Martius 11. R. P. Stephanus Ninkovich SS. Tehol[ogiae] Lector examen semestrale cum suis Studentibus instituit ex Institutionibus Hermeneuticis Novi Foederis. 16. M. V. P. Erasmus Tomecsek vero ex Jure Ecclesiastico. Ceremoniae Hebdomadae maioris ordine praescripto sunt peractae. 21. Fr. Fridolinus Wagner Laicus Novitius datis secundo votis plene probabatur. 25. Processio Resurrectionis Dominicae in Ecclesia Parochiali intus peragebatur, ductum eius impediente luto copioso. Crates, quae circa Altare maius visuntur, e ferro erectae, hoc mense positae sunt, ad impediendas iuventutis ut plurimum rusticae, eo semet recipientis, nequitias. Mensis hic, una alterave die vernali demta, frigidus, et vere hiemalis defluxit. Mensis Aprilis 17. FF. Simon Sangi, Ignatius Lehner, Fridolinus Wagner, et Josephus Czarda (Juvenis hic Hungarus Mohacsiensis obtento incolatu Baiae domicilium fixit, Organi, Fortepiano, aliorumq[ue] similium confector.:) secularis coeperunt componere duo Lateralia Armaria Organi Manualis, et Pedalis, ac 22. eiusdem perfecerunt, iam conantur alia requisita ad finem perducere.583 21. Lectae sunt Litterae Circulares A. R. P. Ministri Provlis, intimantes secundam intermediam Congregationem Capitularem Essekini celebrandam. 24. Comprehensus est vir cum muliere in Arenaria /:Homok, Piszak:/ ignem supponentes, et quia extranei erant, Zomborinum missi sunt.584 Quod eo maiorem metum hominibus incussit, quod rumore spargeretur, Baiam pluribus in locis ab icendiariis incensum iri, praesertim cum notum fuerit M[aria] Theresiopoli per 14. dies quotidie binis, ternis,---------septenis vicibus incendium fuisse exortum, et Zomborini die 29. c.m. octuaginta 7. domos cum aliis aedificiis igne consumtas. 28. Georgius Rausch Cerdo Baiensis ex voto obtulit Anathema formam cordis referens, et unam semiunciam appendens argenteum, in Sacello appendendum. Cinctura horti maioris ex parte Aulae spatio orgiar[um] 40. solidis e ligno duro columnis, ac tignis, tigillis item abiegnis compacta hoc Mense facta est. 583 Ihre Tätigkeit beschribt nach der HD Szigeti, Kilián, 1982. 5., 149-168. 584 Homokváros (Sandstadt) ist im Süden von Baja, westlich von der heutigen Szabadság utca (Freiheitsstraße) bis zum Sugovica-Ufer. Hier wohnten überwiegend Bunjewatzen. 344