Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1826 Mense hoc obventos septentrionales validos saevientes aura adeo refrigerata est; ut pruina cum gelu octo noctibus radiens omnia consumserit; arboribus tamen, quae circa medium mensis florere coeperunt, non usq[ue] adeo nocuisse observatur, quod gelu communiter siccum fuerit, cum toto mense nulla pluvia, etsi summe necessaria, ceciderit. Palmites vero, qui ex iunioribus vitibus prodiverant, penitus decocti sunt: proinde antiquiores solum vites spem nobis Bachi faciunt. Mensis Maius 20. Advenit Bacsino A. R. P. Minister Provlis cum R. P. Secretario, paterne nos invisere volens, et 24. Essekinum discessit, praeparationes ad Congregationem Capitularem ibidem celebrandam facturus. 25. Supplicatio Theophorica ob vehementiorem praecedentis diei pluviam institui non potuit; bene vero Dominica infra Octavam eiusdem. 27. Discessit Essekinum A. R. P. Gvardianus, et Consultor Proviae. Mensis hic priore seu dimidio nimis frigidus erat, ventis validis saevientibus; quapropter incrementum, et vegetatio omnis generis plantarum impediebatur. Altero vero dimidio pluvia imbris instar detidosae cum fulgure, ac tonitrua grassabantur. Mensis Junius 1. Fr. Paulinus iam Andreas Babarczy deposita veste Religiosa seculum repetiit. 6. Celebrata est secunda intermedia Congregatio Capitul[aris] Essek[ini]. 10. Redivit Essekino A. R. P. Gvardianus. 13- Tempestate et hodie, et pridie amoena favente, magna populi S. Antonio devoti confluxit multitudo; quapropter et eleemosyna copiosior, ac anno superiore accessit. Sacrum solenne decantavit in Pontificalibus Rdssimus D. Abbas, et VADiaconus Parochus Localis, Mathias Radicsevics, ad Conciones dicentibus RR. DD. Stephano Bedics, Szent-Istvániensi idiomate Hungarico, Michaele Császár Csávoljensi Germanico, et Francisco Miháljevics Baiensi Cooperatoribus Illyrico, fideli quoq[ue] populo satisfactum. Eodem, praesentibus numerosis Hospitibus perlecta est Tabula Vblis Familiae, ut sequitur: Tabula Venerabfilis] Familiae Conventus S. Antonii Patavini Baiae Sacerdotes domi servientes: A. R. P. Joann[es] Nep[omucenus] Pendi, SS. Theol. Lect. Em. Gvard. Consultor Proviae, Gymn[asii] R[egii] Director, et Studii Pro-Director R. P. Stephanus Ninkovich, SS. Theol. Lector, Mag. Clerjicorum ] Discr. Expositor Casuum, et Spirit, cum facult[ate] a reserv[atis]. MVP. Erasmus Tomecsek, SS. Theol. Lect., Discr. Mag. Cerem [oniarum] Exhort. Cler[icorum] et Bibliothecarius MVP. Jacobus Agjich, Vicar. Discr. Conc. Illyr. et Commun. Magister MVP. Respicius Freeh, Conc. Germ. Exhort. Laicor[um], et Spirit, eorumdem 345