Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1807 NB. Die S^Apiilis coepit Budae Dioeta Regnicolaris sub praesentia Francisci II. Regis Hungáriáé et Caesaris Austriae.469 Occisor in ipso actu n est comprehensus, sed summo mane, cum ad hoc spectaculum populus confluxisset, per innocentem puerum, qui dormiens penes occisum virum recenti sangvine perfusus, excitatus a somno semet clam ad domum cujusdam vicini proripuit, proditus est. — Res autem sic accidit. — Qvidam hortulanus natione Hientz /:Vassergrabat:/ simul in servitio cum auriga cognato illius viduae, apud D. Szucsics Ordinarium Cottus Fiscalem existentes condixerunt, ut illam viduam, utcunque opulentam amice visitarent, sicut et fecerunt jucunde convivantes usque fere 12mum noctis. — Vocavit interea ad se pro securitate noctis alium virum, cui nempe suam adoptivam filiam in matrimonium tradidit. Obdormientibus itaque omnibus, et de hoc nefaria nebulone nullam prorsus suspicionem habentibus, arrepto cultro ad id studio acerefacto uni collum immediate praecidit, alteri praecordia, mulieri diversis in locis, uti ipsémét in judicium Statarium productus fassus est, vulnera inflixit. Duabus autem diebus palo alligatus publice et saepius examinatus, constanter in sua pervicatia permansit illum non fuisse occisorem, immo cum illum ad cadavera crudeliter laniata adduxissent ut propriis oculis crudelitatem spectaret, n nihil impaluit, et jam unius, jam alterius, jam tertiae dexteras apprehendendo veniam postulabat, et osculabatur, si ipsos occidisset ne eidem parcerent, quod ille nunquam simile quid attentasset, tandem ubi tertia die in judicio manifesta indicia occisionis a Judicibus ob oculos eidem posita fuissent, fassus quidem est semet solam mulierem sauciasse fine obtinendarum pecuniarum, illi autem bini invicem certantes semet occiderunt. Et in hac fassione constanter permansit. — Judices interea nempe SS. DD. Matheus Rudich, qua Praeses, Jos[ephus] Latinovich, Alexander Pocskaj, Petrus Szalay, et Franc[iscus] Gombos, qua judicii Statarii assessores, postquam ab hora 8^ Matutina, usque I2mam strenue cuncta discussissent, collatis in unum votis in publico foro n procul a porta castelli, per Praesidem judicii sententia mortis eidem promulgata est, ut nempe ad patibulum intra tres horas suspendatur, quod effective factum est etiam, delinquenti in spiritualibus assistente cum summa exemplaritate sub ingenti pupuli concursu R. P. Theodosio Veinmar, actuali Proviae Consultore. 204. Medio Ministri Provincialis R. P. Gvardiano missum est Excelsi Consilii Regii Locumtlis Hungarici Intimatum, quo Sua Majestas SSm pro reparatione deterioratorum hujus Conventus aedificiorum Mille quingentorum fl summam per aversionem e fundo Religionis clementer resolvere dignata est, e Cassa filiali Sexardiensi, erga P. Gvardiani Quietantiam levandam. Vidje] Archivjo] Nro llû. 23a- Reddita est P. Gvaradiano officiosa littera D. Josephi Takáts Rationum Exactoris, qua significatur, quod Sua Excellentia Archi-Eppalis n solum succisorum quinque Quercinarum arborum abvectionem, gratiose admittit, sed etiam earumdem pretium relaxare dignata est. Vid[e] Archiv[o] Nro 12û.470 469 Ein Überblick über die Ständeversammlung siehe Wertheimer, Ede, 1896. 470 Vorgeschichte HD 12. März und 9. April 1807. 240