Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1793 512: Pratum hoc avulsum est a Contu post emanationem Intimati Regii, quod qumvis [quamvis] ipsis et per priorem P. Guardianum, et hoc etiam Anno per me copialiter submissum sit, tamen usque modo nihil effectuavit. 6m: Etiam meam de restituendo prato admonitionem exploserunt. Patri enim Vicario in domo Oppidana ipsis admonitionem die 16. Martii a.c. exhibenti responderunt, quod die lunae decisionem super id sint submissuri; interea ipsa die lunae quae erat 18. Martii novae tres plateae per nostrum hortum apertae sunt: hanc igitur novam per nostrum fundum apertionem viarum pro Argumento responsionis super prato abalienato pro majori nostri aflictione assumpserunt. 7~: Idem pratum urgente Def[unc]to Dno Ladislao Czeff eotum actuali Oppidano Judice, ac Dno Joanne Kubicska ejusdem Oppidi Notario a Contu avulsum et inter 120 circiter Oppidanos gratis distributum est ita, quod ejusdem prati potiorem, et utiliorem partem potentiores Oppidani, utpote praefati DD. Judex, Notarius, D. Krapel et alii Senatores obtinuerint, inter quos etiam Greci Ritus non Uniti /:quibus ipse illorum Popa nobis totaliter exclusis adjunctus est:/ numerantur. 8m: Esto idem pratum inter praefatos Oppidanos pro ipsorum usu gratis divisum sit, tamen aliqui ex iis illico bono praetio aliis lustraxerunt. His omnibus adcurate et sincere expositis humillime coram Excellea V— supplicandum habemus, ut etiam in hoc Negotio Benignum nostrum Defenso­rem se exhibere dignaretur. Nos interea pro incolumitate Excelleae V— superos incessanter exorare spondentes sumus. Baiae ut supra 1793. Verstrae Excelleae Humillimi servi F. Joseph Stojanovich mp Contus Baiensis Guard, cum Reliquis ejusdem Contus Religiosis. Copia Attestati de nostro prato cujus originale in Archivio Contus exstat, procuratum hoc Anno 1793■ per P.Josephjum] Stojanovich Guard: Nos infra scripti fide digne testamur, pratum Caemeterio S. Rochi ex parte Orientis proximum PP. Franciscanis Contus S. Antonii in nostro oppido Baia, partim a quodam Turea,386 ejusdem prati in parte existente possessore eo tem­pore, quo Tureae in his partibus dominabantur /:prout mihi ultimo loco subsc­ripto mei Antenati retulerunt:/ partim a defuncto Thoma Denich incola Baiensi irrevocabiliter traditum esse. In cuius rei testimonium primus propria manu sub­386 Tatsächlich sind im Komitat Türken (Bosniaken) geblieben. Dudás, Gyula, 1897/a. 184

Next

/
Thumbnails
Contents