Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1793 scribo, reliqui vero ignorantes litteras signo Crucis propria manu expresso hoc testimonium firmamus. Signatum Bajae 16. Julii 793-Antonius Pjurich mp + Michael Kob Baiensis annor[um] 80. + Joannes Petrovich Baiensis + Catharina Lipokatich Nata Devichi + Josephus Rakiash Baiensis Annor [um] 80. testatur quoad primam partem. Alia Copia de empta Vinea - vide origin[alemJ in Archivio: Nos Judex et Jurati Ciues ac tota Communitas Oppidi Baia Memoriae com­mendamus vigore praesentium significantes, quibus expedit Uniuersis. Quod in praesentiam nostri venientes Honesta et Provida Matrona, quondam Providi vi­ri Marci Zomborlia cohabitatoris nostri, relicta vidua Catharina Stipanovich, ac filius ejus superstes Joannes, viva voce fassi sunt, et retulerunt in hunc modum, qualiter decedente ex hac vita marito suo, et Filii Genitore iam dicto Marco Zom­borlia summa paupertate pressi, et statui suo providere nequientes coacti sunt vineam suam propriam sudore et immensis curis, ac fatigiis suis ex toto funditus elaboratam et excultam, ab Oriente Michaelis Komaracz, a meridie viae Commu­ni, ab occidente Reverendorum Patrum Franciscanorum horto, ac in eo novae plantationi conjunctae cum praedicta vinea empta, ab Aquilone Thomae Pessich, contigua vicinitate vineis adjacentem iisdem RR. PP. Franciscanis Residentiae hu­­jatis in et pro florenis ducentis et septuaginta Rhenensibus Jure perpetuo, ac ir­revocabili pacifice utendam, possidendam et tenendam, ac usufructuandam ven­diderint, manumiserint prouti etiam coram nobis praerecensitam vineam dicti veri et legitimi Possessores praenominatis RR. Patribus Franciscanis pleno jure ad manus assignaverint, nullius contradictione, inhibitone, reclamatione, et pro­testatione tam Vicinorum, quam Aliorum ingerentium hoc in passu Obstare va­lentibus. Quin praedictae suae Pattes, veluti justi, veri, ac indubitati Possessores, illam eandem Vineam, omnibus circumstantiis et qualitatibus descriptam, ac enarratam optimo jure aprehensam, ad libitum suum usque in aevum posside­re, tenere, ac usu fructuare libere et pacifice, et ubi voluerint, tanti quanti place­bit, etiam venumdare, diuendere, ac manumittere possint, et valeant, nullorum forensium hominum cujuscunque status, et dignitatis reclamatione obstante. In cujus rei majorem fidem et firmitatem, futuramque Adm. Rdor[um] Patrum Fran­ciscanorum praerecensitorum ad cautelam deservientes manus nostrae propri­­a subscriptione, et sigillo Authentico munitas hasce Attestatorias litteras nostras toties fatis Rendis Patribus Franciscanis extradandas et concedendas esse duxi-185

Next

/
Thumbnails
Contents