Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1793 Excellme Dne! per aequivalens quod per nos offertur RR. PP. Franciscanis nihil decedit, nec decedere, aut praejudicare quidpiam potest cum teste advoluto sub C. hortus idem RR.PP. Franciscanorum ex fundo Oppidanis Catholicorum partim, partim autem graeci ritus non unitorum, etquidem directe contributio­­nalibus conflatus habeatur, et secus recidens trans viam publicam extra cinctu­ram particula, exceptis aliquot antiquis, exiguos, aut nonnunquam plane nullos fructus ferentibus, velut inculte exhaerens, siquidem Contui nulli usui, aut commodo foret, plaga haec si pro distributione fundorum domalium praepo­tenti Excelleae V122 intermediatione converti posset, nunc attacti Contui sicut li­buerit, seu paenes condignam aestimationem in Aere, seu vero vinea, fundo quippe RR.PP. Franciscanis longe plus fructificante, refusionem jam obtulimus, et offerimus. Nos potest Contus in nostro, quo erga illum ferimus propensionis affectu et minimam locare diffidentiam, cum praeter faenum, quod Annue pro domestica necessitate a nobis accipiunt etiam titulo intertentionis RR. PP. Pro­fessorum, quos in Contu suo victu provident itidem Annue 300 f ex cassa nostra levare solent. Humillime proin apud Excelleam VTM1 supplicamus, quatenus apud Excelsa Dicasteria id, ut in sortem recidentium particularem RR.PP. Franciscanis supra attactum aequivalens praestare valeamus praepotenti sua inter positionem Benigne exoperare dignaretur. Pro qua gratia profundo cum venerationis cultu emorimur. Excelleae V02 servi humillimi N.N. Judex et Senatus, totaque Comm­unitas Privilegiati Oppidi Baia. Julius 14. Excellmo D. A-Eppo Collocensi submissa sunt puncta pratum ante 4. annos a Contu abstractum concernentia: Ut Excellea V— plenariam notitiam prati a Contu per Oppidanum Magistratum violenter avulsi habeat, sequentia adhuc puncta in oi humilitate submittimus. Et quidem ime. pratum Coemeterio S. Rochi versus orientem proximum385 ab immemo­rabili Contus semper habuit in usu pacifico, et imperturbato, ita, quod 2—: Post avulsam etiam Anno 1781. administrationem Parochiae Illyricae Annis 8. mensibus 4^ in eodem usu conservaverit. 3112: Idem pratum non ab Oppidano Magistratu, sed a privatis Incolis Baien­­sibus successive partim gratuito, partim pro sacris celebratis traditum esse communiter seniores Baienses testantur. 412: Avulsum est a Contu Anno 1789. die 27. Aprilis nulla data super id Contui notitia. Et quamvis P. Guardianus Intel[l]ecta expost hac violentia Contui illata protestationem Oppidano Magistratui submiserit nihilominus tamen ipsam oc­cupando pratum abjecerunt. 385 Das Gebiet zwischen dem Rókus-Friedhof und dem Livoda (Kenderes-See). Das Gebiet wurde in den letzten Jahrzehnten dicht bebaut. 183

Next

/
Thumbnails
Contents