Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1793 Intel[l]igo quidem ad inferenda memorato Conuentui vulnera primo necessitatem publicam ob com[m]eatum ad salis depositorium, ad Annonariam domum et ad forum haebdomadale praetendi. Secundo quod memorati Patres alioquin e fundo Religionis provisi facile hac Avulsa horti parte in Sacrificium publicae necessitatis cavere potuerint. Non ingrediar in primi disquisitionem, at certe iis E. Consilii Regii membris, quibus situs, et plateae Oppidi Baiensis nota sunt, optime perspectum erit penes hortum PP. Franciscanorum versus Gasem Gasse jam antea plateam praeextitisse, et si finis illius non directe huic modo nominatae plateae obversus fuerit, sed aliquantum declinaverit, et quidem versus praenotata tria loca publica, hanc praeterea plateam, finitimam esse, qua currus onerati ad nundinas praesertim hebdomadales venientes aut nunquam aut certe valde raro transire debent, esse praeterea evidentem circuitum, si quis ex Vashkut, vel aliis illae sitis possessionibus intrans penes Calvari Gasse,380 sive per hanc finitimam plateam, sive per aliam, juxta longitudinem horti Franciscanorum modo adauctam plateam ad salis Depositorium, ad Annonariam domum, aut ad forum hebdomadale iret, cum adsit alia brevior platea, penes citeriorem partem horti Franciscanorum, indeque penes Castellum Dominale ad praedicta loca breviori itinere ducens. Qua platea capitali et brevius iter praebente, et, uti audio, ex determinatione Cottensi reparari jussa, et currus etiam fruges vecturi, per alias plateas non circuibunt, an itaque hoc titulo seu finitima illa platea dilatari, et linea recta duci, seu alia etiam juxta longitudinem horti Franciscanorum, ultra quam praeextiterat augeri, utraque autem cum avulsione partis horti Contus debuerit? Celsitudo Vm Regia, et E. C. Regium sapientissime constituet. 2 . Id quoque certissimum est e situ praedicti Oppidi, quod si compendium viae ad praedicta tria publica loca, ad forum nempe hebdomadale, Depositorium salis, et Annonariam domum pro scopo excisionis harum platearum assummatur, platea illa, quae juxta longitudinem horti Franciscanorum aucta et adaptata est, longe majori compendio huic fini deservisset, si per angulum fundi Ladislai Sama, et fundi Michaelis Kovachevich, alias Shinok ducta fuisset, et per fundum, qui angulo domus Dominalis opponitur, terminata fuisset; nam tunc platea haec directe respondisset plataeae Capitali circiter medio itinere ad praedicta tria publica loca;381 quare igitur non hac directione, sed plene ad fundum Contus deflectendo, platea haec non in plateam Capitalem, sed in murum Castelli 380 Die Kalvarienstraße, heute Beloiannisz Straße. Über diese Straße konnten die Einwohner der Gemeinden Bácsbokod, Bácsborsód und Katymár Baja erreichen. Kronovetter, Antonius, 1800. 381 Das Haus (Nr. 34.) von Kovatsevich alias Simok stand an der Stelle des Verwaltungsgebäudes des Wasserwesens im Niederen Donautal und das Haus von László Samu stand an der Stelle des Offizierskasinos der Garnison. Zwischen den Häusern führte nördlich eine Straße, die am kürzeren Ende der Häuser vorbeiführte, dann rechteckig einbog und weiter auf die Bartók Béla Straße ging. Der Erzbischof hatte vollkommen recht. Später wurde die Straße in diesem Sinn ausgebaut, die Széchenyi Straße führte geradeaus in Richtung zum Domänengarten. 179