Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1793 Dominalis cum apertione cincturae Contus, et avulsione, ut praemissum est area minoris ejusdem Contus ducta fuerit, judicium apud Regiam Celsitudinem V0321 et E. C. Regium est. 3^°. Denique au [tern] posteaquam in fine horti Contus platea jam praeexti­­terat, ex qua ad plateam juxta longitudinem horti ductam, et per hanc ad Capitalem, sicque ad praenotata tria publica loca transitus erat, an in quam hac platea jam praeexistente, et nunc per avulsam etiam pro illa horti Contus partem ampliata necessitas fuerit, aliam etiam plateam post spatium 50 circiter orgiarum, per medium horti ejusdem Contus fine accessus ad praedicta tria loca publica transecare. An item haec per hortum Contus 17 passus lata esse debuerint, cum tamen eadem platea ex parte altera continuata, id est ubi fundum Contus deserit non nisi 8 passus lata sit? Celsitudo V14 Regia et E. R. C. optime decernere dignabit. Ego ut praevisi haec non disentio. Quod vero ad attinet, Praedicti Patres e fundo quidem Religionis provisi sunt, at hoc titulo pars fundi hortensis nullatenus occupari poterat, siquidem eadem etiam horti pars, uti totus hortus in partem illam provisionis, quam e fundo Religionis accipiunt, utique supputata sit, proinde partem provisionis fixae efficiat, ceterum quidquid erat quod Inclytum Comitatum Bachiensem ad hanc fundi Conuentus per excisionem, et dilatationem platearum factam avulsionem impulit, factum ipsum avulsionis sine interventu altioris potestatis ejusmodi est, quod ego nisi muneri meo desim non possum non substernere pro opportune remedio R. Celsitudini V— et E. R. L. Consilio; non enim existimo illum adhuc ex I Comitatibus eo progressum esse, ut Sua Auctoritate fundum aliquem Religio­sorum, maxime in medio loci, quem incolunt, templo, et Claustro ad situm, quin sub ipsa Contus Clausura constitutum, pro aliis usibus occupet, et a Contu via facti abalienet. Certum est ex Lege quod omnes Personae Ecclesiasticae, quor­sum Monasteria etiam, et Contus Franciscanorum Religiosorum referuntur, aequali praerogativa cum DD. Nobilibus sensu Tit[uli] 2^ Partis 1—, et aliorum gaudeant. Hinc clara sequela est, quod nec Contus Fratrum Religiosorum via fac­ti invadi, et in Juribus suis sensu Art[iculi] 21. Sigism[undi] D. 6. et Matthiae Decr[eti] 3. Art[iculi] 9. item Art[iculi] 27.1595. ac aliorum turbari possint.382 Si reipsa necessitatem tantum pro publico ad faciendam hanc occupationem, sine qua tamen tanto temporum tractu, et aerarium, et Dominium terrestrale et Oppidani, et Commercium subsistere poterat, adesse Comitatus intelexit, utique necessitatem hanc praevie sua via remonstrare, et desuper altiore loco /:unde jam priores Ordines, uti attactum est, de non Abalienandis Religiosorum sub­stantiis editi, et publicati erant:/ resolutionem praestolari debuisset. Si praetextu necessitatis publicae sine altiori indultu Comitatui cuique integrum est fundus Religiosorum et sub ipsa cinctura Claustri etiam constitutos in usus publicos oc­cupare, nescio profecto, ut de sacris Canonibus taceam, qua ratione sua Legibus 382 Der Erzbischof hatte mit dem 21. Artikel des Dekrets v. 1435 die Argumentation der Franziskaner ergänzt. Kolosváry, Sándor — Óvári, Kelemen, 1897.1. 271-272. 180

Next

/
Thumbnails
Contents