Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1782 Studia, quas Thlgiae partes, in quo loco, quove cum Successu teste praescripta classification audiverit. Quare Consilium hoc Lttle Regium Excelltiae Vrae de benigno Jussu intimandum habet: ut conformiter ad praemissam benignam Ordinationem opportuna mox agere, in quantum vero Relgsos in Parochiis Suae Dioecesis n haberet, id ipsum etiam una referre, praescripta autem examina, atque de his ta be 11 ares informationes intra trimestre spatium Consilio huic Lttli Regio inomisse submittere velit, altefatae Suae Matti Smae abhinc submittendas. Datum ex Consilio Regio Lttli Hungarico Posonii die 18a Mens[is] Febr[uarii] 1782 celebrato. Excellmae, Illmae et Rndmae DVtrae. Ad off[ici]a parat[issi]mi C. Joannes Csáky Francis[cus] Skerletz Joannes Michalkovich. Haec super tria mandata Regia Vnble Consistorium Colocense eadem occasione Intimatum nobis submisit seq[uen]tis tenoris. Rendi, ac Hon[ora]b[i]les Patres in Xto dilecti. Triplicis Ordinis Excelsi Consilii Regii Lttlis intimata cum Pattbus Vris de gratioso Suae Excttiae A-Epplis jussu comunicanda habemus. Primus est, quo clementer praecipitur, ut ad abolendum abusum in publicando populo Indulgentiis cum primis Portiunculae Tabulae cum inscriptione Toties quoties ubi ap[p]oni praefato Festo solebant, simpliciter abrogentur.Dein in eodem Intimato Ordinariis comittitur, ut noxios abusus, qui apud tertium Ordinem, similesque Confrattes, item circa absolutiones Generales et Communiones ac consuetas Pontificias Benedictiones impertiri solitas vigent, pro pastorali sua vigilantia tollent. In obsequium hujus clementissimae Ordinationis Caeo-Regiae Sua Excltia A-Epplis medio hujusConsistorii Paternitates Vestras curat inhiberi, ne tabulam cum inscriptione toties quoties in festo Portiunculae, si hactenus factum erat, portis Eccliae affigant, aut in alio publico loco exponant. De eo autem, an Genlem absolutionem et Comunionem celebrent? et si celebratae sunt hactenus, quo id jure fecerint, aut licitum sibi existimaverint? item an Benedictiones Pontificiae apud Pattes Vras vigeant? tandem quis usus sit apud Confratemitates earum Cinguli Cordis Jesu? Suae Excltiae A-Eppli genuinam, ac circumst[ancia]lem relationem Pattes Vrae quamprimum facient. Alterum est plures resolutiones Regias Religiosos concementer complectens, signanter circa dependentia eorum ab Eppis. Tertium denique est, quae injungitur Suae Excltiae A-Eppali, ut omnes Relgsi in gremio Suae Dioecesis degentes ad Ordinatum, et individuale examen successive advoventur, ita ut unusquisque eorum, qualiter in studiis institutus? et an juxta praescriptum methodum Pastorali Scientiae praeditus sit? utrum praeterea Notitia ad curam aarum obeundam requisita polleat? tentamen subire debeat. Pro hoc igitur tentamine subeundo hortamur omnes Relgsos Patres, sive illi in Convtu, sive in Parochiis Administratores vel Capellani sint, quibus hanc di125