Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1782 spositionem Regiam notam reddi volumus, ut se quo celerius parent. Tempus et locum, ubi superius mentionatum Examen praefiget, proxime significaturi. Omnia porro ea, quae observanda praecipiuntur, ex ipsis per extensum in paribus adnexorum communicatorumque Intimatorum continentiis uberius in­tellecturae sunt praetitulatae Patres Vrae, quorum effectuationem sibi curae ha­bebunt. Comunicamus hic cum Pattbus Vris Decretum quoque Suae Exclltiae A.­­Epplis, in quantum easdem concerneret, ut pro Dispensatione in impedimentis Matrimonii ex crimine etiam ortum habentibus expetenda immediate ad Suam Excltiam A.-Eppalem deinceps recurrant. In reliquo pias ad aras memoriae com­mendati persistimus. Datum ex Consist[orio] Colocae die 1~ Marty 1782 cele­brato. Benevoli A.-Eppale Consistorium Colocense. Decretum Suae Exctiae: Nos Adamus e L Baronibus Patachich de Zajezda Dei et Apicae Sedis Gratia Metropolitanae Colocensis et Bacsiensis Eccliarum canonice unitarum Archi-Ep­­pus, Stmae Caesareae et Regiae Apostolicae Mattis actlis intimus status Consilia­rius, nec n ad Excelsam Tabulam Septem-Viralem Cojudex. Vnblqufe] Fribq[ue] Consistoris Nro Metropolitano. Dilectis item filiis Parochis, et Parochiarum Admstbq[Administratoribusque], et Capellanis, nec n Relgsis oib[us]q[ue] Salu­tem et Paternam benedictionem. Gravissimis de causis et rationum momentis in his temporum ac rerum ad­junctis inducti, oib[us]q[ue] et singulis curam aarum gerentibus. Serio hisce ac severe interdicimus et prohibemus, ne quisquam deinceps Personas quocunque Matrimonii impedimento ex iis, quae ScScta [Sacrosancta] Tridentina Synodus constituit, irretitas sub qualicunque obtentae dispensationis praetextu, et obtentu de more Eccliae copulare audeat et praesumat, nisi prius impetrata à Nobis eatenus dispensationem sigillo nostro et manus subscriptione munita afferri sibi ab illis viderit, legeritque. Similiter etiam firmiter committimus et man­damus, ut si deinceps contracto jam Matrimonio impedimentum quodpiam oc­cultum ex crimine ortum innotuerit, istius quoque dispensatio à nobis immedia­te postuletur. Quare in primo quidem casu supplicantes ad nos cum sincera, et conscientiosa tam impedimenti, quam rationem ad petendam dispensationem facientium deductione dirigentur. In altero vero casu sub fictis supplicantium nominibus in hactenus usitata forma ad Nos pariter recursus fiat: geretis autem morem quoad utrum tanto exactius, quanto severiores secus vobis impendent poenae, quas ut evitetis, praesenti Dispositioni Nostrae plene vos conformabitis. Penes quae vobis, gregique vestro paterne amanterque benedicimus. Datum Pestini 20â_Febr[uarii] 1782. Adamus A. Eppus Coloc[ensis] /L. S./ Ad grat[io]sum Suae Excliae A. Epplis Mand[a]tum Franc[iscus] Xav[erius] Mertz M.E.Col. et A.-Epplis à latere Can[onicus] 126

Next

/
Thumbnails
Contents