Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1778-1779 1778. 24. 7bris. Solemnes hic Primitias habuit V. P. Gregorius Pestalics,239 Filius hujas Budae in Universitate Philosophus cui Patrinus adstitit R. P. Bonaventura Baslics iterato Definitor actualis intertenentibus Primitias ipsius praedicti V. Patris, Fratribus et Patruis. 30. 8bris. Crypta in Sanctuario plurium etiam Saecularium apud nos sepeliri anhelantium votis, ac desiderio aedificari caepta est, quae si jam prius aedificata fuisset, plures qui in Parochiali Ecclesia sepulti fuerunt apud nos sepulti fuissent, inter quos fuerunt nobilis Dominus Stephanus Piljasanovics, Andreas Delich ex Csávoly, et alii; fuere etiam non nulli, qui quia apud nos non potuerunt, maluerunt in Communi Caemeterio ad S. Rochum, quam in Parochiali Ecclesia sepeliri.240 27. 9bris. Ad multos oppidanorum instantias Triviales Scholas ex parte Illyrica docere denuo coepimus, pro quibus docendis se obtulit M. V. P. Demetrius Mandich condonator Festivalis Illyricus241 Oppido interim pro reducendis Scholis classicis apud Thronum Suae majestatis agente. 1778. 13‘* xbris. Primus in neo erecta in Sanctuario Crypta per R. P. Martinum Makaj actualem Gvardianum ad partem Epistolae sepultus est Joannes Jassenovich incola Bajensie aetatis Annorum 55 alias potiori temporis mora in Praedio Matéhaza dicto degens, ut infirmus Bajam directus, OO. SS. provisus Aam Deo reddidit. 19na Novembris. Abnegato prius Calvini errore in Ecclesia nostra, in manibus M. V. Patris Medardi Cantzler Concionatoris Dominicalis Germanici praesentibus testibus Paulo Bruker pro tempore judice et Josepho Horvath Cive hujate Catholicam fidem professus est Martinus Scheideker caelebs aetatis Annorum 28. Professione Pileator, Natione Frankofurtensis ad Menüm. Anno 1779 23,a Februarii. Ara S. P. Francisci erigi coepta est cura et expensis Confraternitatis Cordigerorum ejusdem S. Patris Directore ejusdem Confratemitatis pro tunc existente M. V. Patre Demetrio Mandich Condonatore Festivali Illyrico.242 239 Pesthalics, Gergur, 1790.; Pesthalics, Gergur, 1797. — Er ist am 27. Juni 1755 in Baja geboren.; Kukuljevid, Ivan, 1860. 127.; Szinnyei, József, 1891. X. 813.; Kujundzic, Ivan, 1969. Buch Nr. 62., 72., 73-, 79., 83-240 Die Gruft exsistiert auch heute, ist aber zugemauert. Nur ein sehr enges Luftloch hat sie am Ostende des Chors. Als sie von nichtfachmännischen Händen vor zwanzig Jahren erschlossen wurde, waren wir in der Gruft, in der die meisten schmalen Gräber unversehrt waren. 241 Werner, Adolf, 1914. 13- berichtet darüber einigermaßen anders. Die HD ist vermutlich authentischer, weil sie von Augenzeugen geführt wurde. Adolf Wemer konnte sich allein darauf verlassen, war aber oberflächlich beim Durchlesen des Manuskriptes. 242 Der Altar ist heute der Mittelaltar auf der Südseite der Kirche. 104